Trasllat de testium

1374/10/13

Trasllat de testium o testimonis rebuts en el marc d’un procés judicial per part de Bernat Tufarer, notari del castell de Rupit, a instància d’Huguet de Rovira sobre les possessions de la casa de la Rovira de Sant Joan de Fàbregues, amb tots els seus masos, terres i pertinències i els drets que en tenia Huguet de Pallars en temps del seu pare Dalmau de Rovira. Responen Ramon Sala, Bernat Caules, Bernat Comperó, Bernat Scutin, Ramon Casassa, Pere Terrés i Pere d’Aulet.

ANV 913, quadern relligat al final del volum, f. [1]-[5v].

“[f. 1] Translatum testium receptorum per Bernardum Tuffarerii, notarii castri de Rupito, ad instancia venerabilis Hugueti de Rovira super posicionibus infrascriptis.

Ad probandum suam intencionem videliçet quod Huguetus ça Rovira per se et predecessores suos tenuerit et possiderit domum de la Rovira, omni eiusdem mansis, terris ac pertinenciis ipsius domus que est in parrochia Sancti Johannis de Fabregues termini castri de Rupito per liberum et ffranchum alodium, ideo dictus Uguetus de la Rovira facit et offeret posiciones sive articulos sequentes super quibus possit ut decet recipi informatio veridica.

[f. 1v] Et primo ponit dictus Huguetus et si necesse fuerit provate intendit quod ipse est dominus directus et alodiarius domus de la Rovira predicte parrochie cum eiusdem terris, honoribus et possessionibus et eam ut dominus directus tenet et possidet.

Item quod dictus Huguetus per se et suos predecessores tenuit et possedit et tenuerunt et possiderunt et tenet et possidet per liberum et ffranchum alodium dictam domum cum eiusdem terris, honoribus et possessionibus dicte domus et cum mansis et terris tenentibus domus predicte.

Item predictus Huguetus per se et predecessores suos [f. 2] fuit et fuerunt in pacifica possessione tenendi et possidendi dictam domum cum mansis, terris, honoribus et possessionibus et terris tenentibus dicte domus a X, XX, XXX, XL, L, LX annis citra et ultra et atanto tempore citra et ultra quod hominum memoria in contrarium non exixitur per liberum et ffranchum alodium.

Item quod predicta sunt vera et de eis est publica vox et fama in dictis parrochia et termino.

XIII die octobris anno a nativitate Domini Mº CCCº LXXIIIIº deposuerunt1 testes sequentes.

[f. 2v] Raymundus Sala, parrochie Sancti Johannis de Fabricis, testes jurato et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit se audivisse dici a Raymundo de Rovira et Dalmacio de Rovira quondam filio suo contenta in ipsa posicione sive articulo aliud inde nescit ut dixit.

Super secunda posicione sive articulo dixit se contenta in eisdem audivisse dici a dictis Raymundo et Dalmacio de Rovira quondam excepta mansata de Planis de qua heres dicte domus de Rovira ffacit domino de Rupit XVI denarios de censu et decimam de expletis.

Super IIIª posicione sive articulo dixit se super ipsa nichil aliud scire nisi ut supra deposuit in predicta audivit dici a dictis Raymundo de Rovira[f. 3] quod bene […] anni […] vel citra et postea a dicto Dalmacio quondam eius filio quinque vidit nec audivit contrarium.

Super IIIIª posicione sive articulo dixit se nichil scire nisi ut predixit.

Bernardus Caules, ville de Rupito, testes jurato et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit se super ipsa nichil scire nisi quod vidit ut dixit bene sunt XXXV anni elapsi quod nuncius Hugueti de Rovira heres dicte domus pignoravit in manso de Tiyoses qui tenetur pro dicto herede de Rovira damont interrogato a donus requisicionem ibi pignoravit. Et dixit se non recordari set ad pistanciam creditorum dixit etiam se vidisse [f. 3v] quod manus dicti Raimundi de Rovira quod […] ad instanciam huius testes in manso de Saleta Sancti Johannis predicti qui pro dicto herede tenetur cui heres dicti mansi Saleta tenebatur pro quibusdam directiis. Et audivit dici pluries a dicto Raimundo de Rovira et a Dalmacio de Rovira quondam quod tenebant dictam domum pro alodium ffranchum et quod non tenebatur nisi cuimodo exire ad sonum de viafos termini castri de Rupito aliud inde nescit ut dixit.

Super IIª, IIIª et IIIIª posicionibus sive articulis dixit se nichil aliud scire nisi ut supra deponito.

Bernardus Comperon, ville de Rupito, testes juratus et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit se nichil scire nisi […] vidit nisi dici audivit quod heres dicte domus de Rovira [f. 4] demont […] in talliis sive comunibus termini castri de Rupito.

Super IIª posicione sive articulo dixit se nihil scire nisi quod audivit dici a quibusdam de quibus non recordatur quod dicta domus erat feu honrat aliud inde nescit ut dixit.

Super III et IIIIª posicione sive articulo dixit se nichil scire nisi ut predixit.

Bernardus Scutin, textor pannorum lane ville de Rupito, testes jurato et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit se super ipsa nichil scire nisi quod a mortalitatibus primis citra vidit tenere [f. 4v] […] vocato en Bach […] dicta domum quidam tenebant pro heredibus dicte domus.

Super IIª posicione et III et IIIIª sive articulis interrogato dixit se super ipsis nichil scire nisi quod audivit dici quod heredes dicte domus erant generosi et quod tenebant dictam domum in alodium. Interrogato a quibus predicta dici \audivit/ a vobis et dixit se non recordari.

Raimundus Casaça, ville de Rupito, testes jurato et interrogato super dicta prima posicione sive articulo, et dixit quod a sui memoria citra que est2 \XV/ annorum vidit quod Dalmacius de Rovira faciebat vendiciones sive[f. 5] alienaciones […] possessionibus que pro ipso tenebant specialiter de possessionibus mansi sa Saleta salvo jure dicti Dalmacii et suorum in omnibus et semper salvabat jus suum et non faciebat mencionem domini de Rupito aliud inde nescit.

Super IIª, III et IIIIª posicionibus sive articulis dixit se nichil scire nisi quod audivit dici a quibusdam de quibus non recordatur quod dicta domus erat alodium et quod heredes dicte domus erant generosi et quod nunquam mitebant in talliis sive comunibus aliorum de termino castri de Rupito aliud inde nescit ut3 dixit.

Petrus Terres, parrochie de Pruito, testes jurato et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit [f. 5v] quod bene sunt XX […] quod hec testes audivit dici a Dalmacio de Rovira quondam quod ipse nichil tenebatur facere per domino de Rupito et quod tenebat omne. Idem quod habebat infra infra termini de Rupito in alodium dicit etiam se audivisse dici a nobili Hugueto de Paylars quondam4 \totam/ dicto Dalmacio hec verba: “veus com se glorifica en son alou en Dalmau” dicendo de domo de Rovira demont dictus Dalmacius respondendo: “cor és me bon” aliud inde nescit ut dixit.

Super IIª, IIIª et IIIIª posicione sive articulis dixit se nichil aliud scire nisi prout supra deponito.

Petrus de Auleto, parrochie Sancti Johannis de Fabricis, testes juratus et interrogato super prima posicione sive articulo. Et dixit se nichil scire.”

————————————————————————————————————————————–

1Segueix tes ratllat.

2Segueix XX ratllat.

3Segueix dicit ratllat.

4Segueix vestra ratllat.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s