Substitució del nunci del vescomtat de Bas

Mallol, 15 de març de 1428.

Mateu Planella, de la vila del Mallol, que exerceix de nunci del vescomtat de Bas juntament amb Pere Feixes, de Sant Esteve de Bas, substitueix el càrrec de nunci a favor de Pere de Llongafollia, de Riudaura, d’acord amb el seu nomenament donat pel consell general de tots els homes de la universitat exceptuant-ne els de les Preses que es reuní al lloc o prat dit de Sant Just prop el reliquer.

ABEV, ANV 914, document solt.

Noverint universi quod ego Matheus Planella, ville de Maliolo, vicecomitatus de Basso, procurator, nuncius et actor constitutus una et insolum cum Petro Ffexes, parrochie Sancti Stephani de Occulo, ab universitate homium dicti vicecomitatus de Basso et singularibus eiusdem, videlicet a Ffrancischo des Serrat, Petro Perer, Petro Bruch, Ffrancischo Dorcha, Anthonio Ribes, Petro de Belagorda, Guillelmo Dou, Petro des Vilaret, Johanne de Masiohan, Bernardo des Mas, Barholomeo Noguereda, Petro Terrat, Johanne Basto de Colliovi, Johanne Castellar, Jacobo Toronell, Arnaldo Cantarell, Petro Plan, Anthonio Plan, Petro Rovira de Croanyes, Anthonio de Plana, Petro Suany, Johanne Cortills, Joahanne çe Plana de Cursach, Monsolivo çe Rovira, Jacobo Sahusa, Johanne Oliveres, Arnaldo de Masoliver, Petro Michaelis sartore, Berengario çe Plana, Bartholomeo Caliç, Johanne Palomeres, Petro Arles alias Caliç, Andrea Fexa, Johanne Longafolia, \Petro Longafolia,/ Dalmacio çe Pinya mercatore, Anthonio Cros, Poncio des Vilaret, Guillelmo Vilaret, Petro Coniyll, Guillelmo Coniyll, Raymundo Bago hostalerio, Salvatore Bago fabro, Guillelmo des Cos, Johanne des Codra, Petro Arnaldi Colell, Petro Planella, Jacobo de Socarrats, Guillelmo Masquero, Bartholomeo çe Plana, ville et parrochie Beate Marie de Rividario, Petro Martini de Monells, Matheo Buada, Guillelmo çe Carrera, Arnaldo des Parer, Johanne Aulina, An[tho]nio çe Plana, Petro de Finestres alias des Toron, Dalmacio des Cors sartore, Petro Peroy alias Ancies, Johanne Buygues, Jacobo Folch, Anthonio Bolos, Bartholomeo Castenyer, Guillelmo des Prat, parrochie Sancti Stephani de Occulo, Jacobo Terrada, Bernardo de Maslapart, parrochie Beate Marie de Podiopardinarum, Petro Riera, Anthonio Lobet, Petro Busquet de Alinya, Anthonio Boscha, Raymundo de Masthomas, Johanne Dorta, Johanne Moner, Anthonio de Bellsola, Bernardo çe Conamina de Ferrarons, Petro Collell saniore, Ffrancischo May[ola], Martino Ffavar, Johanne Torron, Anthonio Torro, Ffranchischo Serra alias Guerau, Martino de Bellsolan alias Serradell, Petro Anglada, Raymundo Casadevall, Arnaldo Guillelmi de Peraarnau, Bartholomeo Ferregenall alias Puigvert, Raymundo Perer, Raymundo çe Conamina, Guillelmo Gou, Ffrancischo Testurç, Guillelmo çe Riera de munt, parrochie Sancti Privati de Basso, Petro Pou, Raymundo Diumer, Anthonio de Masoliver, Petro Capela, parrochie Beate Marie de Pinea, Petro Garrabies, parrochie Sancti Romani de Junetis, Petro Casadella, parrochie Sancti Johannis de Balbis, Berengario de Mansoberengarii, Johanne Casalls, Raymundo Ciris, Dalmacio Anglada, Arnaldo Solerii et Johanne Secot dicte parrochie Sancti Stephani de Occulo, de qua procuratione constat per quaddam publicum instrumentum tenoris sequentis: Noverint universi quod die dominica qua comptabatur quartadecima dies mensis decembris anno a nativitate Domini Mº CCCCº vicesimo septimo, in presencia mei Thome Laurencii Brugada, auctoritate regia per totum Cathalonie Principatum notarii publici, et in presencia etiam honorabilium Petri Baiuli, prioris monasterii Beate Marie de Rividario, Guillelmi Stelrich alias Bastiylla, domicelli infra parrochiam Sancti Martini de Rivoarenarum domiciliati, et discreti Petri de Condamina, presbiteri ebdomadarii ecclesie Sancti Privati de Basso, testium ad hec vocatorum specialiter et rogatorum, convocata et congregata universitate hominum totius vicecomitatus de Basso et villarum, locorum ac parrochiarum ipsius vicecomitatus infrascriptarum excepta parrochia de Presis que in dicta convocacione seu congregacione non venit hac vice ad sonum cornu factum emissum in castro de Maliolo et aliis partibus dicti vicecomitatus assuetis, de licendia venerabilis Johannis de Manso, regentis vicariam vicecomitatus de Basso per egregio viro domino Bernardo Johanne de Cappraria, domino dicti vicecomitatus, omnes concordes nemine vero discrepantem universitatemque et consilium suum parlamentum generale ipsius vicecomitatus et singularum eiusdem excepta dicta parrochie de Presis, facientes, celebrantes et representantes tanquam maior, sanior, pocior et duor pars ut dixerunt dicte universitate in quodam loco sive prato vocato Sancti Iusti satisprope lo reliquer ubi alias pro similibus et comunibus actibus et negociis dicte universitate ipsa unversitas assueta est convocari et congregari in quaquidem convocacione et congregacione intervenerunt et presentes fuerunt de dicta universitate hii qui sequntur, videlicet Ffrancischus des Serrat, Petrus Perer, Petrus Burch, Ffranciscus Dorcha, Anthonius Ribes, Petrus de Belagorda, Guillelmus Dou, Petrus des Vilaret, Johannes Basto de Colliovi, Johannes Castellar, Jacobus Toronel, Arnaldus Cantarell, Petrus Plan, Anthonius Plan, Petrus Rovira de Croanyes, Anthonius çe Plana, Petrus Sivany, Johannes Cortills, Johannes çe Plana de Cursach, Monsolivus çe Rovira, Jacobus Gahusa, Johannes Oliveres, Arnaldus de Masoliver, Petrus Michaelis sartor, Berengarius çe Plana, Bartholomeus Caliç, Johannes Palomeres, Petrus Arles alias Caliç, Andreas Fexa, Johannes Longafolia, Petrus Longafolia, Dalmacius Pinye mercator, Anthonius Cros, Poncius des Vilaret, Guillelmus Vilaret, Petrus Coniyl, Guillelmus Coniyl, Raymundus Bago hostalerius, Salvator Bago faber, Guillelmus des Cos, Johannes des Codra, Petrus Arnaldi Colell, Petrus Planella, Jacobus Soccarrats, Guillelmus Mesquero, Bartholomeus çe Plana, omnes ville et parrochie Beate Marie de Vividario, Petrus Martini de Monells, Anthonius Buada, Guillelmus Carrera, Arnaldus des Parer, Johannes Aulina, Anthonius çe Plana, Petrus de Finestres alias dez Toron, Dalmacius dez Cors sartor, Petrus Peroy alias Encies, Johannes Buygues, Jacobus Folch, Anthonius Bolos, Bartholomeus Castenyer, Guillelmus des Prat, omnes parrochie Sancti Stephani de Occulo, Jacobus Terrada, Bernardus de Maslapart, parrochie Beate Marie de Podiopardinarum, Petrus Riera, Anthonius Lobet, Petrus Busquet de Alinya, Anthonius Boscha, Raymundus de Raymundus de Masthomas, Joannes Dorta, Johannes Moner, Anthonius de Bellsola, Bernardus çe Conamina de Ferrarons, Petrus Collell senior, Ffranciscus Mayola, Martinus Favar, Johannes Torron, Anthonius Torron, Ffranciscus Serra alias Guerau, Martinus de Bellsola alias Serradell, Petrus Anglada, Raymundus Casadevall, Arnaldus Guillelmi de Pera arnau, Bartholomeus Ferregenall alias de Puigvert, Raymundus Parer, Raymundus çe Conamina, Guillelmus Gou, Ffranciscus, Terturç, Guillelmus çe Riera de munt, omnes parrochie Sancti Privati de Basso, Petrus Pou, Raymundus Diumer, Anthonius de Masoliver, Petrus Capella, omnes parrochie Sancte Marie de Pinea, Petrus Garrabies, parrochie Sancti Romani de Junetis, et Petrus Casadella parrochie Sancti Johannis de Balbis, attendentes dictorum universitatem et singulares superius scripti Deum verentes et timentes inspecta tam nefanda desliberacione in exequucione deducta qui maligno speritu comoti non Deum timendum et minus correccionem terrenalem tacita veritate et subrepicie ut dixerunt, obtinuerunt ab illustrissimo domino rege Aragonum quandam salvamgardiam et ipsam in abscondito elevarunt possuerunt et affixerunt seu poni et elevari ac affici fuerunt per quendam defferentem massam porterii allegando se esse porterimi illustrissimi domini regis desliberasse in tam duro proposito non se inmistere et minus participes esse imo de eorum legalitate exemplum manifestum dare deffendendo prout consuiit dictum egregium dominum Bernardum Johannem de Cappraria eorum dominum verum et naturalem decreverunt facere et constituere eorum et dicte universitatis et singularum eiusdem presentem absencium et futurorum procuratores nuncios et actores vero predictam contradicenda et revocanda Petrum Fexes, dicte parrochie Sancti Stephani de Occulo, et Matheum Planella, dicte ville de Maliolo, idcirco volendo abinceptis non discedere cum a iure et iusticia procedant sed ad finem debitum deducere agentes in his de licencia auctoritate et decreto dicti venerabili Johannes de Manso, regentis vicariam de Basso pro dicto egregio domino Bernardo Johanne de Cappraria domino dicti vicecomitatus et etiam de et cum auctoritate et decreto honorabilis Johannis de Moxonibus, iudicis ordinarii dicti vicecomitatus, gratis et ex certa scientia per ipsos et omnes singulares dicte universitate presentes, absentes et futuros constituerunt, crearunt, ordinarunt et fecerunt eorum et dicte universitatis dicte vicecomitatus de Basso ac parrochiarum predictarum et singularum ipsius universitatis procuratores nuncios et actores certos et speciales et indubitatos dictos Petrum Fexes et Matheum Planella, presentes, et onus huiusmodi procurationis in se suscipientes et utrumque ipsorum insolum, ita quod occupantes condicio potior non existat nec processus unius ipsorum processum alterius impediat immo id qud per unum ipsorum inceptum fuerit per alterum eorum prossequi valeat mediari et finiri et valeat tamen quantum si per ipsos ambos esset actum et gestum videlicet ad comparendum et ineressandum pro dicta universitate et singularibus antedictis et quolibet ipsorum et nomnie eorum coram illustrissimo domino rege Aragonum seu in eius sacra audiencia seu salubri consilio suo aut coram aliis quibusvis personis ac officialibus quibus pertineat seu spectat et ibidem seu coram ipsis contradicendum iamdictis salvis cardiis in dicto vicecomitatu de Basso apportis seu affixis et elevatis. Et ipsas salvasguardias revocari seu amoneri faciendum suplicandum et requirendum et quibusvis enantamentis, instanciis, suplicacionibus, requisicionibus et processibus per dictos impetiatores singulares dicti vicecomitatus seu alios quoscumque impetiatoris doctarum salvisgardiarum factis et actitatis seu de cetero fiendis et actituandis contradicendum, obstandum et obviandum et ipsa revocari contra cancellarii ac anullari faciendum et requirendum. Et in predictis omnibus et singulis discensiendum et protestandum. Et pro predictis et eorum occasione ac etiam pro omnibus ex predictis salvisguardiis ac racione eorum dependentibus et pro omnibus actibus pro dictos impetiatores factis tam in iudicio quam extra coram dicto illustrissimo domino rege seu in dicta eius sacra audiencia et consilio quam coram quibuscumque aliis curiis, iudicibus et personis ecclesiasticis et secularibus pro dicta universitate et singularibus antedictis et nomine ipsorum et cuiuslibet eorum comparendum. Et causas quascumque ducendum et tractandum. Et quasvis personas iamdicte universitati et singularibus antedictis pro predictis et pro deppendentibus predictorum in aliquo tentas obnoxiat vel iniuriantes conveniendum et citari faciendum. Et contra eos et quamlibet earum querelas sive etiam reeclams faciendum et exponendum iusque super bonis dicte universitatis et singularium predictorum firmandum eaque pro inde obligandum, agendum quoque deffendendum, excipiendum, proponendum et replicandum libellos ac peticiones dandum et offerendum. Et littes etiam contestandum de calumpnia et aliter in omnias eorum et cuiuslibet ipsorum iurandum et ab adverso iurari petendum testes instrumenta, litteras et alias probaciones et proviciones pro ducendum, impetrandum et offerendum crimina et deffenus et alia opponendum, disputandum, allegandum, renunciandum et concludendum in eam et omnia que in littem fieri requirantur faciendum sentencias quascumque audiendum et ab ipsis et a quolibet gravamine et processu si ipsis et utrique ipsorum videbitur appellandum et suplicandum aplos petendum, recipiendum et presentandum. Et appellacionum ac suplicacionum causas prossequendum et finiendum. Et super predictis omnibus et singulis protestandum quoque requirendum et movendum, respondendum, replicandum et triplicandum et ultra. Et inde fieri faciendum et recipiendum publicum seu publica instrumenta. Et emparas ac sequestraciones et opposiciones etiam quascumque nomine dicte universitati et singularium predictorum et cuiuslibet eorum faciendum seu fieri faciendum et eas ac etiam iam factas absolvi consenciendum. Et ad predicta omnia et singula unum vel plures procuratores nuncios et actores substituendum et eos destituendum et revocandum quando et quociens voluerint. Et demum ac severaliter omnia alia et singula faciendum et libtere exercendum in et super predictis et circa predicta et supra deppendentibus seu emergentibus ex eisdem pro dicta universitate et singularibus antedictis et quolibet eorum quecumque utilia fuerint et necessaria ac etiam opportuna etiam si alia fuerint que de iure vel de facto aut alias mandatum exhigerent speciale et sine quibus predicta non possent expediri et que tota ipsa universitas et et (sic) singulares antedicti facere possunt si personaliter interessent. Fin ipsa universitas et singulares antedicti dederunt et comiserunt dictis procuratoribus nunciis et actoribus et utrique eorum insolum in et super predictis et circa predicta et super deppendentibus seu emergentibus ex eisdem plenarie vices ipsius universitate et singularium iamdictorum et cuiuslibet eorum ac liberam et generalem administracionem cum plenissima facultate. Et volentes dicta universitas et singulares antedicti dictos procuratores nuncios et actores et utrumque ipsorum insolum et substituendum vel substituendos ab eisdem relevare in et super predictis ab omni onere satisdandi, fideiubendo in hiis pro ipsis promiserunt eis et utrique eorum necnon et michi notario infrascripto tanquam publice persone pro ipsis procuratoribus nunciis et actoribus et substituendis ab eisdem et pro aliis etiam personis quarum interesit et interesse potest et poterit in futurum sepul[…] et legitime recipienti iudicio sisti et indicatum solvi cum suis clausulis universis et ipsos semper hic ratum et firmum quicquid per ipsos procuratores nuncios et actores et substituendum vel substituendos ab eisdem et utroque ipsorum in et super predictis et circa predicta pro dicta universitate et singularibus antedictis et nomine ipsorum procuratum et actum fuerit sive gestum in nullo tempore revocare sub bonorum ipsius universitatis et singularium predictorum presentem et futurorum omnium obligatione. Postea vero die decimaseptima dictorum mensis et anni Berengarius de Masberenguer, Johannes Casalls, Raymundus Dalmacius Anglada, Arnaldus Solerii et Johannes Secot dicte parrochie Sancti Stephani de Occulo singulares iamdicte universitate extra consilium firmantes predictam constitucionem dicte procuracionis nunciatus et actorie et omnia et singula superius scripta laudarunt, approbarunt, ratifficarunt \et firmarunt/ infra dictam parrochiam Sancti Stephani de Occulo prout per dictam universitatem et singulares antedictos supra sunt facta, constituta et creata et promiserunt sub bonorum omnium obligatione contra predicta non facere vel venire aliqua ratione seu causa, presentibus testibus Raymundo Suybes, parrochie Sancti Stephani de Lemane, et Petro Brugada, oriundo dicte parrochie Sancti Stephani de Occulo. De quibus omnibus et singulis sic factis, gestis et sequtis prout superius continetur. Dicta universitas et singulares antedicti pecierunt et requisiverunt eis et cuilibet ipsorum et aliis etiam quorum intersit fieri et tradi unum et plura publica consimilia instrumenta per me notarium supra et infrascriptum. Successive autem die proximedicta in podio de Maliolo dictus venerabilis Johannes de Manso, regens dictam vicariam de Basso, predicta omnia et singula laudavit, approbavit, ratificavit et confirmavit auctoritatemque suam in predictis omnibus et singulis interposuit pariter et decretum in manu et posse mei dicti notarii, presentibus testibus honorabilibus Johanne de Castalleto, milite infra parrochiam de Macianeto de Vidrariis domiciliato, et Raymundo de Maioricis, domicello in villa de Blanis domiciliato. Continue autem die quinta januarii anno a nativitate Domini millesimo quadringentesimo vicesimo octavo in villa de Blanis dictus honorabilis Johannes de Moxonibus, in legibus licenciatus iudex ordinarius dicti vicecomitatus de Basso, in predictis omnibus et singulis auctoritatem suam interposuit pariter et decretum in manu et posse mei dicti Thome Laurencii Brugada, notarii, presentibus testibus nobile Bernardo de Crudiliis, domino loci de Colonico, et discreto Petro Rubey, notario Barchinone. Que fuerunt acta diebus, mensis, annis et locis supra contentis, presente me dicto notario et presentibus etiam testibus supradictis prout superius continetur. \Eg+o Thomas Laurencius Brugada, habitator ville Sancti Ffelicis de Payarollis auctoritate regia per totum Cathalonie Principatum notarii publici, predictis omnibus et singulis dum agebantur una cum prenominatis testibus pres[..] interfui et hec scripsi et clausi cum raso et correcto in XXXVª linea ubi […] rigitur ac./ Gratis et ex certa sciencia nomine et auctoritate dicte procurationis et ex potestatis nunch in dicto procuracionis instrumento atributa substituo et ordino procuratorem nuncium et actorem meum immo verius dicte universitatis et singulorum antedictorum certum et specialem vos Petrum de Longafolia, ville de Rividario dicte vicecomitatus de Basso, ad omnia et singula ad que ego sum a dicta universitate et singularibus eiusdem constitutus cum dicto procuracionis instrumento, dando et concedendo ac etiam comitendo nomine quo supra vobis tantam et talem ac omnimodam illam potestatem quantam et quale dicta universitas et singulares antedicti nunch concesserunt cum dicto procuracionis instrumento. Et volens vos dictum procuratorem nuncium et actorem in predictis relevare ab omni onere satisdandi, fideiubendo dicto nomine in hiis pro vobis promitto nomine quo supra vobis in posse notarii infrascripti tanquam publice persone hec a me pro vobis et omnibus aliis etiam personis quarum intersit et intererit stipulantis et recipientis iudicio sisti et iudicatum solvi cum suis clausulis universis meque eodem nomine et dictam universitatem et singulares antedictos ratum, gratum et firmum hic tenere et servare qucquid per vos in et super predictis et circa ea actum gestum fuerit seu etiam modo quolibet procuratim et nunquam revocabiliter aliqua ratione sub bonorum dicte universitatis et singularium eiudem ubique obligatione. Actum est hoc in villa de Maliolo dicti vicecomitatus de Basso die quintadecima mensis marcii anno a nativitate Domini MºCCCCºXXVIIIº. S+num Mathei Planella, procuratoris predicti, qui hec nomine quo supra firmo et laudo. Testes huius rey sunt discretus Petrus Rubey, notarius et civis Barchinone, et Anthonius Vert, ville Hostalrici diocesis Gerundensis.