Reconeixement de legítima

Rupit, 30-1-1583

Jaume Solermoner, sabater de la vila de Rupit, fill de Segimon Solermoner i Caterina, defineix i renuncia a favor del seu germà Miquel Solermoner, paraire de llana de la vila de Rupit, tota la seva part de legítima paterna i materna.

AEV, ANV 945 (Miquel Soler, notari públic de Rupit), f. 156v-157v.

[f. 156v] \Traditum clausum/ Noverint universi quod ego Jacobus Solermoner, sutor ville de Rupito Vicensis diocesis, filius legittimus et naturalis Sigismundi Solermoner, dicte ville de Rupito, et Catharine, eius uxor, deffunctorum, gratis et ex mea certa scientia per me et omnes meos heredes et successores quoscunque dono, absolvo, diffinio, remitto, renuntio, cedo, \transfero/ et transporto perpetuoque relaxo vobis Michaeli Solermoner et paratori lane dicte ville de Rupito, fratri meo, ex unoque latere presenti et vestris et quibus volueritis perpetuo totam videlicet partem hereditatem legittimam meam paternam et maternam supplamentum earundem et seu partem sive portionem mihi pertinentem hereditatibus et bonis dictorum parentum meorum ab intestato vel ex testamento deffunc[…] et omne jus et quicquid et quantum juris et actionis questionis petisionis et […] mande quas seu quod mihi competunt et competere possunt nunch vel in futurum adversus vos vel vestros bonamque vestram et eorum tam scilicet rationem vel occasonem partis hereditatis et legittime mee paterne et materne et supplamenti earundem et seu partis seu portionis mihi pertinenti et spectanti rationem videliet et occasionem successionis tam ex testamento quam ab intestato dictis quos parentum meorum et utriusque eorum quam aliis et quibusvis donibus, juribus, titulis sive causis que hic die ex primi seu cogitare possent sub quacunque verborum expressione hae generaliter dono, absolvo, diffinio, remitto, renuncio, cedo, \transfero/ et transporto perpetuoque relaxo vobis dicto fratro meo et vestris omnia alia jura mihi quomodocunque pertinentia et spectantia in hereditatibus et bonis dicto quondam parentum nostrorum et utriusque eorum tam premissis quam aliis [f. 157] quibusvis rationibus, juribus, titulis sive causis alvis tamen et mihi expresse retentis vinculis substitutionibus et fideicomissis quibuscunque in mei favorem per quoscunque forsam factis et in quibusvis testamentis et aliis quibusvis ultimis voluntatibus et contractibus appositis. Has itaque absolutionem, diffinitionem, remissionem, renuntiationem, cessionem, translationem et transportationem facio ego dictus Jacobus Soler vobis dicto fratri meo et vestris et quibus volueritis perpetuo de predictis omnibus et singulis. Sicut melius diei potest et intellegi ad salvamentum et bonum etiam intellectum vestrum et vestrorum in his successorum. Conveniens et bona fide promittens vobis et vestris quod ego unquam a cetero pro predicti vel aliquo predictis vel ratione et occasione eorundem aut aliis etiam quibusvis rationibus, juribus, titulis sive causis non conveniam seu in causam tractam nec ni causam tracti seu conveniri faciam vos et vestros nec aliquam actionem, questionem, petitionem vel demandam litem vel controversiam de jure vel de facto in juditio vel extra juditium pro predictis vel aliquo predictis vel rationem seu occasione eorundem proponam seu inferam vobis et vestris ad in hereditatibus et bonis predictis. Renuntians quantum ad hec vigore juramenti infrascripti juribus meis predictis quibuscunque. Ego enim facio vobis et vestris in et super predictis bonum et perpetuum finem inponoque mihi et meis in et super predictis omnibus et singulis scilentium sempiternum omnemque agendi viam mihi et meis abdicando penitus et precundenad faciensque vobis et vestris pactum firmissimum de ulterius aliquid non petendo et de non agendo solempni stipulatione vallatum in manu et potestatem notarii infrascripti publice persone pro vobis et aliis cuia intersit recipientis et legittime stipulantis salvis tamen et mihi exprese retentis vinculis, substitutionibus et fidei comissis predictis. Confitens vobis dicto fratri meo me in predictis juribus et complemento eorundem fore contentum et integriter et complete satisfactum pro decem libris de quibus vobis firmatis apocham instrumentum altero recepto apud notarium infrascriptum die presenti et ante huiusmodi. Preterea ex causa huiusmodi donationis, absolutionis, diffinitionis, remissionis, renuntiationis, cessionis, translationis et transportationis et alias pro ut melius de jure valere poterit et tenere do, cedo et mando, transfero et transporto vobis et vestris et quibus volueritis perpetuo omnia jura mea omnesque actiones reales et personales, mixtas, utiles et directas, ordinarias et extraordinarias et alias extra quascunque mihi competentia et competentes competereque debentia et debentes in predictis hereditatibus et bonis vestris que fuerunt dictorum quondam parentum meorum et adversus et contra quascunque personas bona et res ratione et ocasione predictis quibus juribus et actionibus supradictis possitis vos et vestri et quos volueritis predictis hereditates et bona que fuerunt dictorum quondam parentum meorum tenere et possidere tuerique et deffendere et alias uti agere et experiri agendo scilicet et respondendo deffendendo, excipiendo, proponendo et replicando et omnia alia faciendo in juditio et extra juditium quecunque et quemadmodum ego facere et facere poteram ante presentes donationem, absolutionem, diffinitionem, remissionem, renuntiationem, cessionem, translationem et transportationem juriumque et actionum cessionem seu eis ad factis possemque nunch et etiam postea quandocunque. Ego enim ponens et statuens vos et vestros in locum et jus meum facio et constituo vos et vestros in his dominos et procuratores tanquam in rem vestram et eorum proprium ad faciendum de premissis vestrum libitum voluntatis prefatis tamen vinculis substitutionibus et fideicomissis mihi salvis remanentibus et jecesis. Insuper convenio et in bona fide promitto vobis et vestris nec non notario infrascripto [f. 157v] tanquam publice persone hec pro vobis et vestris et aliis cuia intersit recipientis legittime stipulanti animo et sponte juro in animam meam per dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia manibus meis corporaliter tacta predictis donationem, absolutionem, diffinitionem, remissionem, renuntiationem, translationem et transportationem omnia alia et singula supradicta semper habere ratas, gratas, validas atque firmis […] grata, valida atque firma habere, habere, tenere, complere et observare et in nullo contrafacere vel venire aliquo jure, causa vel etiam ratione. Renuntians […] legi qua agitur ad supplamentum legittime et alii legi sive juri dicenti pactum […] de futura successione non valere et alii dicenti donationem, absolutionem, diffinitionem, renuntiationem et remissionem posse revocari et irritam fieri propter […] inopiam vel offensam aut alium quamvis causam. Hec igitur omnia et singula […] et pro ut dicta sunt supra et promissa facio, paciscor, convenio et bona fide promitto ego dictus Jacobus Soler vobis dicto fratri meo et vestris nec non notario infrascriptum tanquam publice persone pro vobis et aliis cuia intersit recipienti paciscenti […] legittime stipulanti. Actum est hoc in villa de Rupito Vicensis diocesis die trigesima mensis januarii anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo octuagesimo tertio. Sig+num Jacobi Soler, diffiniens predictis qui hec laudo, concedo, firmo et juro.

Testes huius rei sunt venerabilis Franciscus Soler, presbiter rector parochie Sancti Christophori de Taverteto dicte Vicensis diocesis, et Joannes Oliveras, parator lane dicte ville de Rupito.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s