Procura de la universitat

8 d’agost de 1706, diumenge

La universitat i singulars persones de la vila de Sant Miquel de Rupit, convocats i congregats a l’església de Sant Miquel de Rupit al so de les campanes, nomenen com a procuradors Josep Closells, sabater, i Josep Pla, major de dies, negociant, per tal que arbitrin amb els síndics de la universitat de Sant Joan de Fàbregues i parròquies de Sant Andreu de Pruit, Sant Martí Sacalm i Sant Vicenç de Susqueda – amb els quals conformen el terme de la vila i termes dels castells de Rupit i Fornils – en la qüestió que segueixen per la contribució al donatiu demanat pel rei Carles III en la Cort General.

AEV, ANV 1047, f. 170v-175

[f. 170v] \Sindicatus/ Die dominica VIII mensis augusti anno MDCCVI

Nos universitas et singulares persone villae Sancti Michaelis de Rupito diocesis Vicensis, scilicet Josephus Pla, minor [f. 171] dierum, parator lanae, anno presenti et currenti juratus dicte villae, Joannes Pinós, agricola, Franciscus Noguer, Paulus Vila y Manya, Josephus Vila, Joannes Serra, Antonius Prat, minor dierum, Franciscus Serra y Felip, Stephanus Rocha, Antonius Prat, major dierum, Josephus Espinet, Joannes Vaxeras, Jacobus Quatrecasas, Jacobus Noguer, Geraldus Closells, Josephus Roquer, Gaspar Serra, Josephus Pla, negotiator, Antonius Joannes Costa, Joannes Rocha, Joannes Prat, Silvester Ferigola, Josephus Sala, Isidorus Sala, Michael Vinyals, Jacintus Vila, Josephus Vinyas, Petrus Boster et Michael Serra alias Elias, omnes paratores lanae, Michael Vila y Manya et Isidrus Vila y Manya, ferrarii, Joannes Vinyals, magister domorum, Joannes Castallet, molinerius, Josephus Pontí, Franciscus Monteys, Franciscus Pontí et Joannes Torra, sartores, Joannes Donada y Moner, [f. 171v] Joannes Suy, Laurentius Roquer, Bernardus Marcitlló, braceriis, Michael Anglada, Gaspar Pinós, Andreas Roquer, Michael Vila, Joannes Sala, Joannes Castallet y Triola, Melchior Closells, lanae textores, Paulus Bruel, Dominicus Prat, Josephus Goxo, textores lini, reverendus Raphael Simon et Quatrecasas, presbiter, Petrus Donada, Antonius Corriol, Josephus Corriol, Michael Massallera, muliores, Joannes Vila y Manya, faber lignarius, Josephus Closells et Jacobus Donada, sutores, omnes incolae et habitatores dictae villae Rupiti convocati et congregati intus ecclesiam dictae villae ad sonum campanarum ut moris est de licencia honorabilis Joannis Bruguera, agricolae, baiuli currenti triennio villae, castrorumet terminorum de Rupito et Fornilis, verbo tenus nobis data et concessa ubi pro infrascritis et aliis negotiis universitatis dictae villae pertractandis solitis sumus con[f. 172]vocari et congregari tanquam major et sanior pars et plusquam due partes pro ut sumus et esse debemus, asserimus omnium habitantium pro nunc in dicta presenti villa Concilium Generale illius facientes celebrantes et representantes facereque celebrare et representare asserentes habita tamen ratione absentium, infirmorum et dicta congregationi interesse non valentium, gratis et cetera agentes tamen haec de et cum licentia auctoritate et decreto dicti honorabili Joannis Brugera, baiuli dictae villae, castrorum et terminorum pro admodum illustri et egregio domino Marchione de Rupit, vicecomite de Joch, domino et barono earundem inferius auctoritzantis et decretantis tam nomine nostro proprio et cuiuslibet nostrum insolidum quam nomine dictae universitatis et futurorum et quolibet nomine respective insolidum acta revocationem et cetera constituimus, facimus, creamus et ordinamus sindicos procuratores et actores nostros[f. 172v] ad dictae universitatis et eius singularium praedictorum et cuiuslibet nostrum et cetera […] insolidum certos et cetera ita quod et cetera vos dictorum Josephum Closells, sutorem, presentem, et Josephum Pla, majorem, negotiatorem, licet a dicta congregatione absentem et cetera et alterum vestrum insolidum ita quod et cetera primitus occupantis et cetera ad videlicet pro nobis nominibus nostris et cuiuslibet nostrum insolidum propriis et dicta universitatis et singularibus eiusdem presentibus absentibus et futuris nostroque et dictae universitatis et dictorum eius singularium nomine interveniendum unacum sindicis et personis eligendis et nominandis per universitates Sancti Joannis de Fabricis, parrochiarum Sancti Andreae de Pruytu, Sancti Martini de Çacalmo et Sancti Vincentii de Susqueda de quibus unacum dicta nostra universitate villae Rupiti componitur terminus villae, castrorum et terminorum de Rupito et Fornilis et unacum dictis sindicis seu personis eligendis et nominandis corrigendum et emendandum [f. 173] et seu de novo faciendum tatxare arrenglamenta ad effectum solvendi donativum quod Curia Generalis presentis Cathaloniae Principatus proxime celebrata obtulit Sacrae Catolicae et Regiae Magestati domino nostro regi Carolo tertio (quem deus incolumen servet) et alia donativa tributa, impositiones et onera comuni dicti termini de Rupito et Fornillis in futurum solvi pertinentia et spectantia ut unus quisque particularis et individuus dicti termini solvat et solvere debeat secundum illud quod habet et possidet de bonis suis in districtu dicti termini et pro his si opus fuerit arbitres, arbitratores et stimatores pro nobis et nomine nostro et pro dicta universitate villae de Rupito unacum arbitris, arbitratoribus et stimatoribus per praedictas partes dicti termini eligendis et nominandis stimationes bonorum particularium et individuarum dicti termini et arbitrationes necessarias [f. 173v] et opportunas ad dictas taxas et arreglamenta faciendum facient eligendum et nominandum et in casu repugnantiae dictarum parrochiarum et alterius etiam in Regia Audientia presentis Catthaloniae Principattus aut alibi ubi expediat et opus sit comparendum et dictas seu dictam repugnantes seu repugnantem compuli ad praedicta faciendum, suplicandum, instandum et petendum et pro inde suplicationes quascumque presentandum et offerendum et mandata quaecumque pro predictis […] et opportuna tam contra dictas parrochias seu parrochiam repugnantes seu repugnantem et earum seu illis singulares et quemliber illorum quam contra quoscumque officialis tam regios quam alios ad quos spectet expediri instandum et petendum et alia et singula faciendum que pro praedictis fieri requirantur etiam si mandatum magis spetiale et ex[f. 174]presse exhigerent, dantes et concedentes vobis et alteri vestrum insolidum pro praemissis plenum posse ac idem quod nos habemus et dare attribuere et concedere possimus. Item etiam agendum, ducendum, tractandum, procurandum, prosequendum et finiendum fineque debito terminandum omnes et singulas ac quascumque littes sive causas activas et passivas, principales et appellatorias et tam motas quam movendas quae sunt seu fore et esset perantur inter nos dictamque nostram universitatem villae Rupiti agentes vel defendentes, ex una, et alias quasvis universitates, communitates, corpora, collegia et singulares personas agentes vel defendentes, partibus ex altera, quibusvis rationibus nominibus sive causis. Et pro his et eorum pretextu et alias in quibuscumque curiis audientiis consitoriis et tribunalibus et coram quibusvis dominis, officialibus, judicibus et personis tam ecclesiasticis quam secularibus ac alibi ubi [f. 174v] expediat comparendum et interessandum et cetera. Item ad omnes littes sive causas activas et passivas, principales et appellatorias et tam motas quam movendas large cum amplissimo solito et assueto litium et causarum cursu facultatibus et potestatibus expressis de chalumnia jurandi et cetera cautiones quasvis tam juratorias quam fidejussorias prestandi et cetera clama et retroclama quaevis exponendi et cetera et executiones quasvis faciendi et cetera et instandi et cetera requisitiones quascumque litteras et alias quasvis scripturas presentandi seu presentari faciendi. Et de earum presentatione instrumenta quaecumque ad idem necessaria et opportuna recepi faciendum seu fieri faciendum instandum et requirendum cum posse ad istas littes tantum substituendi et cetera. Et domum ac generaliter et cetera promittentes quaecumque per vos in et circa praemissa acta, gesta et procurata semper habere grata, valida, \ratta/ atque [f. 175] firma […[ revocare sub bonorum et emolumentorum dicte nostre universitatis villae de Rupito et singularium eiusdem obligatione et cetera. Actum et cetera.

Testes sunt Josephus Espluga, agricola parrochiae Sancti Christophori de Tavertet, et Sigismundus Puig, agricola parrochie Sancti Joannis de Fabricis diocesis Vicensis, et Thomas Casanovas, nottarius qui et cetera.

Índex de noms:

Anglada, Miquel

Boster, Pere

Bruel, Pau

Bruguera, Joan

Carles III, rei

Casanovas, Tomàs

Castellet i Triola, Joan

Castellet, Joan

Closells, Guerau

Closells, Josep

Closells, Melcior

Corriol, Antoni

Corriol, Josep

Cort General del Principat de Catalunya

Costa, Antoni Joan

Donada i Moner, Joan

Donada, Jaume

Donada, Pere

Espinet, Josep

Espluga, Josep

Farigola, Silvestre

Fornils, castell de

Fornils, terme de

Goixó, Josep

Joc, vescomte de

Marcilló, Bernat

Masallera, Miquel

Monteis, Francesc

Noguer, Francesc

Noguer, Jaume

Pinós, Gaspar

Pinós, Joan

Pla, Josep

Pla, menor de dies, Josep

Pontí, Francesc

Pontí, Josep

Prat, Domènec

Prat, Joan

Prat, major de dies, Antoni

Prat, menor de dies, Antoni

Puig, Segimon

Quatrecases, Jaume

Reial Audiència del Principat de Catalunya

Roca, Esteve

Roca, Joan

Roquer, Andreu

Roquer, Josep

Roquer, Llorenç

Rupit, castell de

Rupit, marquesat de

Rupit, terme de

Rupit, universitat de la vila de

Rupit, vila de

Sala, Isidre

Sala, Joan

Sala, Josep

Sant Andreu de Pruit, parròquia de

Sant Cristòfol de Tavertet, parròquia de

Sant Joan de Fàbregues, universitat de

Sant Martí Sacalm, parròquia de

Sant Miquel de Rupit, universitat i singulars persones de la vila de

Sant Vicenç de Susqueda, parròquia de

Serra àlies Elies, Miquel

Serra i Felip, Francesc

Serra, Gaspar

Serra, Joan

Simon i Quatrecases, Rafel

Suy, Joan

Torra, Joan

Vaixeres, Joan

Vic, diòcesis de

Vila i Manya, Isidre

Vila i Manya, Joan

Vila i Manya, Miquel

Vila i Manya, Pau

Vila, Jacint

Vila, Josep

Vila, Miquel

Vinyals, Joan

Vinyals, Miquel

Vinyes, Josep

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s