Procés judicial

Dijous, 28-8-1427

Berenguer de Puigpardines àlies de Puiggalí, donzell de Sant Martí Sacalm, i la seva muller Sibil·la, tinents de la batllia dels termes de Rupit i Fornils, demanen  que se’ls assigni jutge en la causa que segueixen a la cúria de Rupit contra Pere Aulet, síndic, procurador i actor de la universitat dels castells de Rupit i Fornils, sobre l’abús en l’exigència de blat als masos Roques d’Avall i Roques de Sobre, després d’haver acudit a Vic per respondre una requesta del jutge ordinari del castell de Rupit Bernat de Cases i no haver-lo trobat a casa seva, dins els terminis estipulats en el procés. Es pacta substituir Bernat de Cases per Jaume Callís.

Arxiu i Biblioteca Episcopal de Vic, Fons notarial de Rupit, ANV 906, f. 130-133v.

[f. 130] Noverint universi quod die jovis que fuit vicesima octava dies mensis augusti anno a nativitate Domini millesimo CCCCº vicesimo septimo hora videlicet paulo ante meridiem1 in presentia mei Johannis Brugada2, notarii habitatoris ville Sancti Felicis de Payarollis auctoritate regia per totum Cathalonie Principatum, presenti, notarii infrascripti, et in presentia etiam discreti Petri de Solanlonch, presbiteri deservientis in ecclesia Sancti Johannis de Fabricis diocesis Vicensis, et 3Anthonii de Texio, parrochie Sancti Petri de4 Presis diocesis Gerundensis, testium ad hec specialiter vocatorum et rogatorum venerabilis Berengarius de Podiopardinarum alias de Podiogalino,5 domicellus infra parrochiam Sancti Martini de Calmo dicte diocesis Vicensis domiciliatus, constitutus personaliter in villa de Rupito in quodam area vocata6 vulgariter den Castell, nomine suo proprio et tanquam procurator et nomine procuratorio ut asseruit venerabilis domine Sibilie, eius uxoris, obtulit et presentavit et per me dictum et infrascriptum notarium legi petit et requisivit venerabilis Johannis de Sobrevia, rectori ecclesie Sancti Johannis predicti de Fabricis,7 procuratori sive actori in castris de Rupito et de Furnillis pro nobili domine Margarita, uxore nobilis Jaufridi Gilaberti de Crudiliis, quondam militis domini dictorum castrorum, tenentis et possidentis bona, villas et castra que fuerunt dicti quondam viri sui pro suis dote et sponsalitio tutureque nobili Berengarii Gilaberti de Crudiliis, pupilli filii comunis sibi et dicto quondam8 viro suo, ibidem personaliter existenti quoddam publicum instrumentum formam appellacionis et apostolicorum petitionis ut prima facie9 aparebat in se continens: quod cum ego dictus et infrascriptus notarius10 sibi legere vellem idem venerabilis procurator sive actor pro lecto habuit et11 publicato. Et est huiusmodi […]: Noverint universi quod die dominica intitulata quintadecima mensis septembris anno a nativitate Domini millesimo12 quadrigentesimo vicesimo sexto [f. 130v] paulo post pulsacionem […] sedis Vicensis in presencia mihi Gabrielis Stanyol, notarii publici Vicensis infrascripti, et in presentia et cetera discreti Poncii13 \Aloet/, notarii,14 et Johannis Ros, managatoris, civium Vicensis testium ad hec vocatorum specialiter et rogatorum venerabilis Stephanus de Serrato, ville Oloti, procurator ad subscripta et alia specialiter et legittime constitutus a venerabile Berengario de Podiopardinarum alias de Podiogalino, domicello infra parrochie Sancti Martini de Calmo15 domiciliato, et domina Sibilia, eius uxor, prout de dicta \sua/ procuratione plene constat instrumento in posse discreti Johannis Brugada, habitatoris Sancti Felicis de Payarollis, notarii auctoritate regia per totum Cathalonie Principatum, terciadecima die presentis mensis septembris anno \predicto/ a nativitate domini millesimo quadrigentesimo vicesimo sexto recepto constitutus personaliter et coram honorabile viro domino Bernardo de Casis, licentiato in decretis, cive Vicensis, judice ordinario castrorum de Rupito et de Furnillis pro nobili domina Margarita de Crudiliis, tutrice nobile Bernardi Gilaberti de Crudiliis, pupilli filii eiusdem personaliter reperto in domo16 habitattionis sue quam fovet in carrario vocato17 \de ponterrone/ civitatis18 Vicensis, obtulit dicto nomine et presentavit et per me dictum et infrascriptum notarium eidem publice legi, petiit, feciit et requisivit quandam papiri cedulam formam appellacionis et apostolicorum peticionis ut prima facie apperebat in se19 continuentem tenoris sequentis: cum vos honorabilis Bernardus de Casis,20 in decretis licenciatus21 judex ordinarius castrorum de Rupito et de Furnillis subnominatus declaraveritis et […] et22 interlocutus fuistis in modum23 qui sequitur: In nomine domini nostri Ihesu Christi. Ego Bernardus de Casis, in decretis licenciatus, judex ordinarius castrorum de Rupito et de Furnillis [f. 131] pro multum nobili domine Margarita de Crudiliis, tutrice nobilis Bernardi Gilabert[i] de Crudiliis, pupilli filii eiusdem et nobilis Jaufridi Gilaberti de Crudiliis, quondam domini dictorum castrorum, visa petitione oblata per Petrum24 Aulet, suo proprio nomine et \ut/ sindicum et sindici nomine et actorem et procuratorem constitutum ab universitate et singularibus castrorum predictorum25 contra et adversus venerabilem Berengarium de Puigperdines alias de Puggali et dominam Sibiliam, eius uxor,26 baiuliam dictorum terminorum tenentes pro dicto nomine de domino racione27 domus de Puggali28 continentem in effectu per dictos conjuges non nullis temporibus exactos vel perceptos esse duos cossos siligivis a possesionibus mansorum et ipsis mansis de Rochis avall et duos cossos frumenti et possesionibus mansiorum sitorum a Rochis supra ratione dicte baiulie cum tamen dicti mansi et29 possessiones eorum esse asserunt ibidem imunes30 a prestatione talis servitutis quodquam in capibrevio tempore quo dicti homines res, jura et bona que pro dicto domino tenent in dictis31 terminis ipsorum castrorum illa32 jura per dictum baiulum petito33 ponere cessaverint et capibreviare34 unde in eadem petit dictus sindicus pro anteriori dictos35 mansos esse et fuisse liberis ab omni prestatione dictorum cossos frumenti36 \seu/ siligivis et ut a cetero pro \vel/ exactione dictorum cossorum ne dictos molestent mansorum possessiones et ut cavereit37 ne de cetero dicto servitutis vertentur ipsos conjuges petiit condemnari et ad restituendum dictos cossos quos pro eorum potentiam perceperant \quos/ ad centum florenos extimavit juditiali tatxacione salva una cum expensis judicis officio implorato ut hec et alia in dicta petitione latius38 extrata et mostrantur in presenti processu39 continuata, visa assignatione dictis conjugibus ad respondendum facta40 concessa petitionis et actorum copia necnon variis peremptoriis assignationibus dictis contentis ad litis contestatis factis visaque acusacione contumacie facta per agentem41 dans nominibus covire42 prefatis et eos visis videndis, consideratis [f. 131v] considerandis sumanti pro scrutato negocio per productionem capibrevii […] juramento ab ipso actorum nominibus prefatis prestito quo medinarum asseruit idem actor contenta de sua peticione vera esse et se credere ea posse probare et racionabiliter43 petere reputans dictos conjuges contumaces44 esse cum […] litis contestaci licet post peremptoria et \geminatam/ et multiplitatam assignacionem eis ad id factam dintius expectatis interloquendo promitio et decervo et iubeo dictorum conventorum contumatia exhigentes dictum judicum et eorum principales mittendum et mittendos in possessionem vel quasi rerum in libello contentorum et mitto \causae/45 custodie pro primo decreto sic quod dicto ex causa liceat ipsi sindico et cuicumque dictorum suorum principalium dictos duos cossos frumenti et siligivis prout eorum cuique cometit et eum contingit46 retinere quamdiu perstiterint dicto conventi in eorum contumacia ut sit47 ceteris affecti venient dicte peticione debite responsuri et juri satisfactori et ita promitto, interloquendo iubeo ac decrevo quesiquidem interloqutoria seu declaracio reverenter loquendo fuit et est nullo vel saltim injuste48 ac contra et preter veritatem, equitatem et justitiam prolata racionibus inter ceteras sequentibus primo quia dictus Berengarius de Puigpardines alias49 de Puggali et50 Sibilia eius uxor a die qua fecerunt quandam productionem unius cedule in hac curia et a quatuor mensibus proxime lapsis citra et ultra et pro nunc fuerunt et sunt prorogati et51 elongati in hac causa ex parte nobile domine Margaritae de Crudiliis tenentis certis52 et justis titulis ypohecata et obligata dicta castra et eorum jurisdicciones et cetera bona nobilis Jaufridi Gilaberti quondam sui viri et ex pars nobile sui filii ac heredis universalis dicto quondam nobile et per consequens habuerunt et habent justam causa non comparendi in dicta causa. Item quia de dicto53 elongamento fuistis certificati vos dictus dominus iudex et vester venerabilis locumtenens. Item quia ipsi54 conjuges non debuerunt nec debent decipi in fide dicte nobile domine. Item quia ubi nulla fuit nec est contumacia super predictis ut non est [f. 132] nec sint contra hac partem non habuit nec habet nec habera post locum aposicio primi decreti. Item quia nullacenus subfuit vel subest aliqua causa ob quam potuerit proferri ipsa declaracio. Item qua cessarunt et cossant55 subesse omnes et singula causa et fundamenta que de justicia habent subesse antequam habeat locum promum de eternum. Item quia omisso jure ordine et non constito depotestate agencium ad predicta processistis. Item quia causa incerta in viam declaracione et obquem illa protulistis cessavit et cessat esse et fuisse vera et non est sufficiens. Quare ex causis predictis et aliis in jure et facto consistentibus quas hic hec pars pro oppositis et insertis haberi vult sensientes se dicti conjuges occasione superius inserte declaracionis et ibi contentorum et non in merito pro mulipliciter legis ac pro judicatis. Timendo verisimiliter et verius imposterum per vos legi et previdicari ex causis predictis et aliis ut infra ipsi Berengarius et Sibilia et uterque alterius nomine a vobis dicto domino judice et a dicta declaratione et ab omnibu et singulis inde per vos processis et procedendis et in dicta declaratione contentis provocant et appellant ad dictam nobilem domina et ad suum honorabilem procuratorem et ad illum et ad illos ad quam et ad quos de jure vel alias fuiter ac sit appellandum petendo sepa et sepius et \cum/ triplicata et illa qua decet instancia apellationes hinc parti per vos dari et concedi protestatis pro premissa valeat cum effectu prossequi in viam nullitatis appellacionis simplicis querele ac recursus et alias conjunctini et divisim prout de justicia poterit requirens de hiis consta acta et instrumentum et cetera. Quaquidem papiri56 appellationis cedula57 oblata et presentata cum ego dictus notarius eandem legere vellem et publicare in continenti dictus honorabilis dominus Bernardus de Casis, judex ordinarius, qui supra dixit quod habebat et de facto habuit eandem papiri appellacionia cedulam pro lecta et publicata ac si sibi totaliter ac de verbo ad berbum per me dictum et infrascriptum notarium lecta foret eidem et publicata tamen petiit de eadem et de contentis in ea copia eidem fieri dari atque tradi sub protestacione tamen quod non58 curreret [f. 132v] eidem tempus ad respondendum quousque ipsam haberet59 copiam quequidem copia non fuit eidem illo tunc tradita cum non esset confecta post modum autem die lune sextadecima predicti mensis septembris anno predicto hora videlicet paulo post celebracionem vesperorum ecclesie Vicensis presente me dicto et infrascripto notario et presentibus etiam pro testibus ad hec vocatis Petro Clos, sutore, et Ffrancischo Camp, capellerio, civibus Vicensis. Cum ego dictus et infrascriptus notarius essem constitutus in introitu dicte domus predicti domini Bernardi de Casis et pecierim a venerabile Angelina, filia dicti domini judicis sponsaque Petri Franch, ibidem reperta si dictus dominus Bernardus de Casis, eius pater, esset in dicta domo seu in civitate Vicensis, quequidem venerabilis Angelina respondens dixit quod dictus dominus Bernardus, eius pater, erat absens a dicta domo et etiam a tota civitatis Vicensis quoniam foras inerat. Igitur attento quod postquam de persona dicti domini Bernardi de Casis copiam ego dictus notarius habere non poteram cum ignorarem60 ubi esset ideo justatus et requisitus per dictum procuratorem copiam predictam per eundem dictum Bernardum superius petitam tradidi correctam et examinatam dicte venerabilis Angelina filia dicti domini judicis causa ut eandem copiam traderet prelibato domino Bernardo eius61 patri presentibus62 proximedictis testibus. Ulterius autem die luna intitulata vicesima tercia predicti mensis septembris anno predicto hora videlicet paulo post celebracionem vesperorum ecclesie Vicensis presente me dicto et infrascripto notario ac presentibus pro testibus Petro de Muntclar, domicello, et Johannis de Ballio, eius scutifero, prelibatus venerabilis Stephanus de Serrato, procurator qui supra, constitutus personaliter coram predicto honorabile Bernardo de Casis, judice ordinario precontento, in dicta domo sua persona ad reperto petiit ab eodem cum inoxiam instanea aplos super dicta appellacione sibi fieri, dari atque tradi tales quales de jure dandi fuerint et tradendi alias dixit quod protastabatur et de facto63 protestatus fuit quod per ipsum non stat \stetit/ ve stui stabit quin ipsos recipiat aplos sed per dictum dominum Bernardum de Casis si64[f. 133] ipsos \sibi/ dare sive tradere recusabat. Quiquidem discretus Bernardis de Casis, judex ordinarius antedictus, respondetis domine quod die crascina erit decimus dies post presentacionem dicte appellacionis sic quod dictus presentans dicto nomine veniret ad ipsum dicta crascina die quoniam ipsos sibi tradet aplos advenientis autem dicta die crascina proxime assignata que fuit vicesima quarta predicti mensis septembris anno predicto hora videlicet paulo ante pulsacionem tercie ecclesia Vicensis presentis me dicto et infrascripto notario ac presentibus pro testibus Petro Clos, sutore, et Georgio Mergui, sartore, Vicensis, sepe nominatus venerabilis Stephanus de Serrato constituto personaliter coram prenominato honorabile Bernardo de Casis, judice ordinario antedicto, in dictam domo personaliter reperto petiit ab eodem aplos super dicta appellacione sibi fieri dari atque tradi65 tales quales de jure dandi fuerint et recipiendi alias dixit quod protestabatur et de facto protestatus fuit ut supra. Et facta dicta petitione in continenti dictus dominus Bernardus de Casis tradidit pro aplis ad predicta premissisque jungi et continuari requisivit quandam papiri cedulam scriptam huiusmodi seriey appellacioni premisse dum modo sic valeat nominari respondet dictus judex quod in nullo gravasse intelligitur cum obvimiam contumaciam conventorum decretum primum interposuerit et est veticum ab eo appellare quia parte jus non obsorbet. Tum quia in facultate est ipsorum appellantium quodcumque talli tenium vel assertum gravamine satisfacendo juri dictum remedium contra contumacis inducent non vexet igitur se inanibus sumptibus pars appellans sed faciat satis juri et recuperabit suam possessionem. Cum igitur dictus judex fuerit nudus minister jure in nullo gravavit ut predicitur, propterea inanem et frustratoriam reputans dictam appellacionem et contra jure edtam et interdicta interpositam non deffert eidem nisi si et inquantum dum taxat defferendum sit a jure et hanc et cetera. De quibus omnibus et singulis supradictis dum sit ut premittitur agerentur et fierent tam dictus venerabilis66 Stephanus de Serrato, procurator, qui supra quam dictus dominus judex pecierunt \et ne quismeriter/ ipsis dictis nominibus et utrique ipsorum fieri et tradi unum et plura et tot quas inde pecierint [f. 133v] et habere voluerint publicum et seu publica instrumentum et instrumenta per me dictum et infrascriptum notarium. Que fuerunt acta et per modum predictum subsequta diebus, anno, mense et locis predictis presente me dicto et infrascripto67 notario et presentibus supradictis ad premissa vocatis specialiter et rogatis:

Sig+num mei68 \Gabrielis/ Stanyol, notarii publici Vicensis auctoritate reverendi domini Vicensis episcopi, qui predictis omnibus et69 singulis dimisit ut premittitur agerentur et fierent unacum superius nominatis testibus vocatus et requisitus interfui hecque scribi feci et clausi die videlicet XXª augusti anno a nativitate Domini Mº CCCCº XXVIIº.

Et nichilominus dictus venerabilis Berengarius de Podiopardinarum nominibus quibus supra requisivit verbo dictum venerabilem procuratorem ut ilia assignaret70 sibi judicem71 super predictis. Et dictus venerabilis procurator dixit quod ipse assignaret et de facto assignavit super predictis in judicem72 multum honorabilem Jacobum de Calicio, jurisperitum mulitem Barchinone, mandans per me dictum et infrascriptum notarium \sibi/ fieri super hiis literam comissionis73 de quibus omnibus et singulis supradictis dimisit ut premittitur agerentur et fierent tam dictus venerabilis Berengarius de Podiopardinarum quam dictus venerabilis Johannes de Sobrevia, procurator sive actor, petierunt et requisverunt ipsis dictis nominibus et utrique ipsorum fieri et tradi unum et plura et alios quos inde petierunt et habere voluerint publicum et seu publica instrumentum et instrumenta per me dictum et infrascriptum notarium. Que fuerunt acta die, hora, mense, \anno,/ et loco predictis presente me dicto et infrascripto notario et presentibus testibus supradictis et premissa vocatis specialiter et rogatis.

Unum fuit factum et clausum ac traditum de predictis74 instrumentum dicto Berengario de Puigpardines per me dictum Johannem Brugada, notario antedictum, unacum dicta comissionis litera in sui forma.

Eg+o Johannes Brugada et cetera predictis omnibus et singulis dum sic75 ut premittitur agerentur et fierent unacum superius nominatis testes vocatus et requisitus interfui hecque scribi feci et clausi.

——————————————————————————————————————–

1Ratllada i al final, corregint meridiei.

2Segueix h ratllada.

3Segueix Pe ratllat.

4Segueix P amb una e volada.

5Segueix domice ratllat.

6Segueix de ratllat.

7Segueix procur ratllat

8Segueix tus ratllat.

9Segueix api ratllat.

10Segueix li ratllat.

11Segueix pupl ratllat.

12Segueix quo ratllat.

13Segueix Aloeti ratllat.

14Segueix símbol.

15Segueix una paraula ratllada.

16Segueix ho ratllat.

17Segueix de ponereo ratllat.

18Segueix civitatis ratllat.

19Segueix conci ratllat.

20Segueix in decr ratllat.

21Segueix judex ratllat.

22Segueix interlocus ratllat.

23Segueix una lletra ratllada.

24Segueix a amb abreviatura ratllada.

25Segueix contra ratllat.

26Segueix baiulio ratllat.

27Segueix una paraula ratllada.

28Segueix contine ratllat.

29Segueix possessiones et ratllat.

30Segueix a pree ratllat.

31Segueix term ratllat.

32Segueix jur ratllat.

33Segueix ponere ratllat.

34Segueix und ratllat.

35Segueix mansos ratllat.

36Segueix una paraula ratllada.

37Segueix ne de cetero ratllat.

38Segueix extra ratllat.

39Segueix una paraula ratllada.

40Segueix conce ratllat.

41Segueix una paraula ratllada.

42Segueix prefatis pre ratllat

43Segueix probare ratllat.

44Segueix fore ratllat.

45Segueix causas ratllat.

46Segueix reti ratllat.

47Segueix ceteri ratllat.

48Segueixen tres paraules ratllades.

49Segueix de Puga ratllat.

50Segueix Silil ratllat.

51Segueix elon ratllat.

52Segueix titulis ratllat.

53Segueix elom ratllat.

54Segueix eo ratllat.

55Segueix subi ratllat.

56Segueix cedula ratllat.

57Segueix oblata ratllat.

58Segueix cure ratllat.

59Segueix una paraula ratllada.

60Segueix ib ratllat.

61Segueix una paraula ratllada.

62Segueix proximedictis ratllat.

63Segueix protestabatur ratllat.

64Segueixen unes paraules ratllades.

65Segueix ta ratllat.

66Segueix A ratllat.

67Segueix no ratllat.

68Segueix Gabrilis ratllat.

69Segueix sngulis ratllat.

70Segueix ibi ratllat.

71Segueix com ratllat.

72Segueix ho ratllat.

73Segueix eidem honorabili Jacobo de Calicio ratllat.

74Segueix instrumentis ratllat.

75Segueix una paraula ratllada.

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s