Nou establiment vitalici de la notaria d’Amer

Amer, 28 d’agost de 1407

Dalmau, abat de Santa Maria d’Amer, juntament amb la comunitat de monjos, estableixen de nou a Dalmau Tufarer, duran la seva vida, l’escrivania i notaria d’Amer, que ja havia regit el seu pare Bernat Tufarer. El creen notari públic de la vila i cúria dels territoris i termes d’Amer, de manera que ell i els seus idonis substituts o deixebles seus jurats puguin rebre instruments i cloure els dels seus predecessors. Manen a totes les seves persones i comunitat que donin fe als documents del notari i els seus substituts o deixebles jurats. Li concedeixen els rèdits que pugui treure de la notaria i escrivania. Pacten un cens anual de 45 sous barcelonesos de tern i deixes pietoses que haurà de prestar. El notari i els seus substituts i deixebles tindran quatre mesos per posar les notes en un document en extens.

ABEV, ACF FORANES/31, f. 37-40v.

(Transcripció pendent de revisió)

Noverint universi quod nos Dalmacius, Dei gratia abbas monasterii Sancte Marie Amerensis diocesis Gerundensis, attendentes quod vos Dalmacius Tuffarerii, filius Bernardi Tuffarerii, quondam notarii de Amerio, fuistis scriptor iuratus dicti Bernardi Tuffarerii, quondam notarii, et rexistis et exercistis \per multum tempus/ notariarum et scribaniarum de Amerio pro dicto Bernardo Tuffarerii, notario quondam, et in eiusdem regendis et exercendis prout per reladum fidedignorum invenius estis et fuistis hidoneus et suficiens, ideo volentes et cupientes in quantum in nobis est quod dicte scribanie et notarie et ad ipsarum declinantibus et in ipsa conrehentibus valeant provideatur, gratis et ex certa sciencia valitate nostre et dicti monasterii sr hiis servacioni et etiam recognita per nos et successores meos in dicta abbatia habita sr hiis semel et plures plena et diligentia deliberatione et tractatu cum meo conventu et cum ipso de presenti capitulantes et capitulin in nostra abbatialis camera more solito convocari et congregati \ratificantes, laudantes et approbantes quaddam stabilimentum per nos vobis iam de notaria et scribania infrascriptis faciam de omni vita vestre et omnia in eodem instrumento contenta/, damus et de novo stabilimus vobis dicto Dalmacio Tuffarerii \de omni vita vestra naturali tamen/ dictas scribania et notaria de Amerio et curie nostre Ameriensis ac ville, valle et territorii seu terminorum Ameriensium vosque in in (sic) eiusdem notaria et scribania creamus, instituimus et facimus notarium et tabellione publicum dicte ville et curie nostre Ameriensis et territorii sive terminorum eiudem, itaque quod vos de omni vita vestra naturali tamen sitis notarius et tabellio publicus dicte ville et curie nostre Ameriensis et territorii seu terminorum eiudem. Et possitis per vos et ydoneos substitutes vel dicipulos vestros iuratos uti dicto officio recipiendo \et conscribendo/ seu recipi \et conscribi/ faciendo legaliter prout dictorum instrumenta, testamenta, codicillos, \acta publica,/ atestationes testium et alios quoscumque contractus licitos et facere requisaciones, protestaciones, supplicaciones, repunsiones et reputaciones, processus \quoscunque/ sententias et alias scripturas publicas et privatas et alia quecunque universa et singula que per notarium seu tabellionem dicte ville et curie Ameriensis et territorii seu terminorum eiusdem consueverunt et potuerunt ac debuerunt feceri temporibus vetero actis \et tam in iudicio quam extra/ et ea omnia singulariter et divisim per vos vel dicipulos ac substitutos vestros iuratos recipienda de omni vita vestra tamen. Et ea \omnia et alia/ et iam redacta per omnes predecessores vestros in predictis in formam publicam redigere sive redige facere et ea manu vestra tamen claudere et subscribere habeatis prout requisitus fueritis et decebit. Nos enim tenore huiusmodi publico instrumento vicem epistole in hac parte gerentis volumus et ordinamus ac etiam mandamus expresse universis et singulis personis nostris et dicti monasterii et aliis quorum intersit \ac possint seu posit interesse/ quod omnibus et singulis instrumentis, testis, deposicionibus, testium, requisicionibus, protestacionibus, actis, processibus et aliis qui egeritis seu recepieritis per vos seu vestros ydoneos substitutos vel discipulos iuratos pretextu dicti officii obediant ac plenam fidem in iudicio et extra ipsis adhibeant tanquam publicis ac factis et receptis per vos ut notarium et tabellionem publicum per \vos/ et legitime ut predicitur factum \constitutum/ et creatum auctoritate nostra predicta \quam etiam vobis ad predicta omnia et singula damus, concedimus ac etiam impertimus/ et habeatis et recipiatis fructus, salaris, emolumenta proventus et iura omnia dictarum scribanie et notarie de vita vestra tamen ut est dictum vigore \dicti/ stabilimenti et concessionis predicte quam et quod de predictis et infrascriptis vobis et vestris de consensu dicti nostra conventus meo predicto convocati et congregati faciums de omni vita vestra naturali tamen ut est dictum sub predictis et infrascriptis condicionibus prout melius et latius dici et intellegi potui et potuerit ad vestrum et vestrorum bonum et sanum intellectum. Salvo tamen et vobis et nostris successoris in dicta abbatia expresse retento quod vos et dicipuli et substituti iurati predicti sitis et sint in dicto officio tabellionarus seu notarie fidelis et legalis et scertum tenere teneamini et teneantur de hiis quibus requisiti fueritis et fuerint et de quibus servicio teneri debet per notarium seu tabellionem publicum et omnia alia etiam faciatis et facere teneamini et habeatis que notarius seu tabellio publicus facere debet et tenetur tam de consuetudine legitima quod de iure. Et nichilominus teneamini et habeatis facere et scribere seu scribi facere sive aliqua mercede et salario omnia instrumento et alias scripturas \tam publicas quam privatas/ que et quas nos et successores nostros in dicta abbatia ratione curie vel alia pro parte tamen nostre et dicte abbatie in loco de Amerio facere voluerimus seu voluerint ac nobis et dictis nostris successores et cuilibet officiali dicti monasterii necessaria fuerint comuniter vel divisim, tociens quociens inde fueritis requisitus. Et nichilominus quod vos quolibet anno de omni vita vestra dum dictam scribaniam seu notariam tenebitis ad honorem sacratissimi corporis domini nostri Ihesu Christi et in augmentum divini clericus detis et dare teneamini cuilibet monaco et clerico dicti monasterio qui intererit divino officio in festo sacratissimi corporis domini nostri Ihesu Christi duo decim denarios et nobis et successores nostris pro refeccione seu \pietantia/ duos solidos et turacordes dicti monasterii sex denarios pro simbalis sonandis ultra porcionem quam recipiunt et recipere consueverunt et debent in dicto monasterio et nichilominus detis et prestetis nobis et dictis nostris successoribus in dicta abbatia omnes illos quadraginta quinque solidos barchinonensium de terno annuales et censuales qui nobis presantur et prestari consueverunt et debent pro censu dicte scribanie \anno quolibet/ in festo sanctorum Petri et Felicis de omnia vita vestra dum tament dictam scribaniam teneabitis ut est dictum \et teneamini et habeatis ponere in nans largomodo omnes notas que per nos seu substitutos vel discipublos vestros receptis fuerint infra IIIIor menses inmediate sequentes postquam recepte fuerint dum tamen completum habuint firmarum contrahentium et alias iuxta constitucionem Perpiniani satisfacto vobis in medietate salari vestri/. Et quod nobis et dicto monasterio et successores nostris in eo sitis fidele et legale in omnibus iuxta posse et inde nobus faciatis homagium et iuramentum ad Sancta IIIIor Dei envangelia \quod alia omnia tenebitis et servabitis attndetis et complebitis prout sequitus continetur et si forte iurium feceritis premissorum quid absit predicta curacione, concessio et stabilimentum ipso facto per nos vel successores nostros possint simul aliqua inquisicione et iure sollempnitatis revocari, cessari et anullari et deinde perpetua sint irrita atque cessa prout per nos vel successores nostros hoc declaratum fuerit seu pronunciatum pacto iner nos et vos inusdetu huiusmodo et ante ipsum et post ivito et concesso/. Et sit dictis condicionibus et retencionibus nobis salvis constituimus nos predictus scribaniam et notariam et emolumenta eiusdem vestro vestrorumque nomine possidere vel quam donec inde corporalem seu vacuam accepitis possesionem, quam liceat vobis et vestris quandocunque volueritis accipere et eam acceptare penes vos et vestros de omni vita vestra retinere, cedendo nichilominus et dando vobis et vestris in predictis qui vobis et vestris ut es dictum stabilimus et concedimus omnia iura et loca nostra et omnes vestros vices rationes et acciones reales et personales, directas et indirectas, utiles atque mixtas et alias quascunque nobis et nostris successores in dicta abbatia seu monasterio pertienntes et pertinere debentes in predictis et quolibet predictorum quacumque ratione, iure vel modo de omni vita vestra ut est dictum. Quibus iuribus et accionibus predictis et etiam ex carta huiusmodi stabilimenti seu concessionis possitis vos et vestri et etiam quos volueritis de omni vita vestra tamen supra predictis uti agere et etiam experiri in iudicio et extra contra cunctas personas tam in agendo quam defendendo quam etiam in cunctis aliis modis prout nos vel dicti successores nostri facere poterimus cum huiusmodi instrumenti confeccionem et iurium cessione quam nos facimus et constituimus vos et vestros et etiam quos volueritis in predictis de omni vita vestra vestros dominos et procuratores ut in rem vestram propriam ad faciendum inde omnes vestras et vestrorum voluntates salvis condicionibus et retencionibus predictis. Et sit promittimus vobis et vestris quod nos et successores nostros in dicto monasterio predictum stabilimentum ac curacionem et concessionem preditos et omnia alia et singula supradicta vata, grata et firma habebimus et habebunt predictisque scribaniam et notariam cum iuribus et emolumentis eiusdem facimus vos et vestros quos volueritis de omni vita vestra naturali habere, tenere, percipere et possidere in pace et secure contra cunctas personas. Et inde teneri vobis et vestris firmiter de eviccione ominque dampno missionibus, sumptibus et interesse litis et estra . Et pro predictis attendendis et complendis et eviccione predictorum obligatim vobis omnia bona nostri et dicti monasterii ubique habita et habenda pro acapite seu intrata dicti stabilimenti seu concessionis confitemur et recognoscimus a vobis habuisse et recepisse numerando quadraginta libras monete barchinonensium de terno \in valitate dicti monasterii convertendas/ ultra illas triginta libras dicte monete quas dictus Bernardus Tuffarerii, pater vester quondam, solvatur \ut asseritis/ pro quodam stabilimento seu concessione facta eidem Bernardo de scribania et notaria predictas ad vitam naturalem unius heredis et successores sui \post ipsius Bernardum obitum/ prout in instrumento \dicti/ stabilimenti seu concessionis \inde/ confecto die VIIª ianuarii anno a nativitate Domini M CCCº LIXº et clauso per Guillelmum de Donç, notarium Gerunde de notaria receptis per Bernardum de Canthaluppis, quondam Gerundensis notarii \atiur continur salvo iure ipsius heredis et successorum/. Renuntiando exceptioni dicte peccunie non numerate et non recepte et doli. Et legi qua deceparum ultra dimidiam iusti precii subvenitur et omni excepcioni doli mali et infactum et omni alii iuri in contrarium venienti. Et si forte plus inde nobis competit vel competere potest quovis modo nunc vel in futurum totum illud plus vobis et vestris dictus et scienter remitimus donacione pura et irrevocabili inter vivos. Renunciantes scienter sicut hiis illis legibus seu iuribus quibus donaciones causa ingratitudinies revocantur et omni alii iuri in contrarium venienti. Et nos ffrater Petrus Maset, prior claustralis et stichome, ffrater \Nicolaus Cavall, camararius, ffrater/ Simon de Canali, sacrista maior, ffrater Berengarius de Lupperiis, elemosinarius, ffrater Iohannes Puyana, sacrista minor, ffrater Iohannes Rechs, frater Berengarius Gayars, frater Bartolomeus Arboçet et ffrater Tomas Tuffarerii, monachi dicti monasterii conventuantes et conventum dicti monasterii facientes convocati et congregati in predicta camera abbaciali dicti monasterii attendentes et per predicti sequitur utilitas et augmentum iamdicto monasterio predictis omnibus consentientes laudamus hec, concedimus et firmamus. Et ego dictus Dalmacius Tuffarerii predicta omnia consentio et firmo \et dictum homagium ore et manibus ut predicti presto/. Que omnia et singula supradicta fueriter acta et per dictum discretum Dalmacium, abbatem, firmata, laudata et iurato et per monacos supra nominatos nomine eorum et dicti conventus firmata, concessa et laudata et per dictum Dalmacium Tuffarerii concessa et firmata \ac iurata/ in dicta camera abbaciali die vicessima \octava/ mensis \augustii/ anno a nativitate Domini Mº CCCCº septimo presentibus testibus discreto Bernardo de Fonte, presbitero dicti monasterii, Petro Leniane et Iohanne Vitalis, ville de Amerio.

Prestitur dictus Dalmacius de presenti dicum irue et homagium. Testes predicti.

Anuncis