Nomenament de síndic

Cap del Pla de Corriol i capdemunt de la Pedrera (Pruit), IX-II-MDCCVIII

La universitat de les parròquies de Sant Andreu de Pruit, Sant Joan de Fàbregues i Sant Martí Sacalm nomenen Joan Quatrecases, pagès hereu del mas Quatrecases de Pruit, com a síndic perquè actuï en el procés que a la Reial Audiència del Principat de Catalunya aquestes tres parròquies tenen contra la vila de Rupit i la parròquia de Susqueda, en què discuteixen el repartiment de talles, taxes i allotjaments.

ABEV, Arxiu Notarial de Vic, volum 1048, f. 100v-102v.

[f. 100v] Die IX februarii MDCCVIII in parrochia Sancti Andreae de Pruyt et in loco convo-[f. 101]cationis infrascripta diocesis Vicensis

Nos universitas parochiarum Sanctorum Andree de Pruyt, Joannis de Fabricis et Martini Sacalm, diocesis respective Vicensis, sciliset Antonius Joannes Pontí et Collell, juratus presenti anno, Joannes Garganta, Joannes Baptista Casassa, Michael Alou, Joannes Franciscus Llorà, Joannes Quatracasas, Gregorius Collell et Curriol, Franciscus Garganta et Torrent, Petrus Coll, Michael Vilar, Michael Pla, Felix Vila et Petrus Rovira, omnes agricole et prohomines dicte parochie Sancti Andree de Pruyt, Petrus Baucells y Sallent, presenti anno juratus, Petrus Aulet, Joannes Sala, Joannes Donada, Franciscus Vilar, Bonaventura Puig, Joannes Padarneras, Gaspar Castellet, Gaspar Triola, Josephus Torra, Joannes Ramonet et Jacinthus Puigderajols, omnes agricole et prohomines dicte parochie Sancti Joannis de Fabricis, Jacobus Hom de Vallixana, presenti et currenti anno juratus, Joannes Coma, Michael Noguer de Campllabó, Josephus Hom y Artigas, Nicholaus Noguer de Parcés, Jacinthus Vinyas, Michael Rovira, Petrus Iglesias, Josephus Llumar et Joannes Bruguera, omnes agricole et prohomines dicte parochie Sancti Martini Sacalm, convocati et congregati (certis de causis, non more solito) verum enim vero de consensu, licentia et voluntate honorabili Petri Rovira, presenti et currenti triennio, pro [f. 101v] admodum illustri et egregio domino Marchione de Rupit, vicecomite de Joch, domino et barono villae, castrorum et terminorum de Rupito et Fornilis cum omnimodo jurisdictione baiuli dicte villae, terminorum et castrorum in loco vocato al cap del Pla de Curriol y al capdemunt de la Padrera pro negotiis dictarum trium parochiarum peragendis et pertractandis tamquam major et sanior pars et plusquam duae partes hominum et singularum personarum dictarum respective trium parochiarum habita ratione absentium legitimeque impeditorum et presenti consilio interesse non valentium consilium universitatis dictarum trium parochiarum tenentes, facientes, celebrantes et representantes, gratis et cetera agento tamen haec de consensu cum auctoritateque et decreto dicti honorabili baiuli, presentis et inferius consentientis, auctorizantis et decretantis citra revocationem et cetera constituimus et ordinamus syndicum, procuratorem et negotiorum infrascriptorum gestorem nostrum […] dictarum trium parochiarum et earum universitatis et singularum earundem presentium, absentium et fictoronem verum, certum, et cetera ita quod et cetera vos dictum Joannem Quatracasas, agricolam dominum et cetera mansi Quatracasas dicte parochie  Sancti Andree de Pruyt, presentem, ad videliset pro nobilis et nomine nostro seu verius pro dicta universitate dictarum trium [f. 102v] parochiarum Sanctorum Andree de Pruyt, Joannis de Fabricis et Martini Sacalm et singularibus earumdem, presentibus, absentibus et futuris de et super lite seu causa que in Regia presentis Cathaloniae Principatus ducitur Audientia per et inter nos veriusve dictas tres parochias, ex una, et universitatem villae Rupiti et parochiae de Susqueda dicte diocesis, partibus ex altera, sub examini nobilis et D. C. R. don Ignatii de Maranyoza, utriusque iuris et dicte Regie Audientie doctor tam ratione distribuitionis tallarum, taxationum, stationum vulgo dictorum allotjaments et aliarum rerum quam ratione sumptuum factorum et sustentorum pro dictorum tallorum averiguatione ac alias causis et rationibus quibuscumque pasciscendum, concordandum, componendum et transigendum quoscumque de pendentias super predictis motas terminandum ipsisque silentium imponendum sempiternum quascumque impensas damno et interesse remittendum et ratione perpetua concordiae et transactionis totum id quod vobis dicto procurator nostro placebit acceptandum, dandum aut condonandum et pro his quecumque transactionum, concordiarum et compositionum instrumenta cum pactis, conditionibus, clausulis et cauthelis stipulationibus bonorumque nostrorum et universitatis dictarum trium parochiarum et singularum earumdem obligationibus ac legi de his ff de transactionibus et omnibus aliis re-[f. 102v]nuntiationibus juxta stylum notarii illa recipiendum, faciendum et firmandum illoque juramento quod in animas nostras ad dominum decem et cetera praestare positis vallandum et roborandum et numquam nos contravenire sub quovis praetextis etiam enormissima lationis vel jurium […] repertorum aut reperienderum et restitudinis in integrum ex quocumque capite resultanti promittendum et demum omnia alia et singula libere faciendum et exercendum quae nos si essemus presentes facere et exercere possemus. Promittentes habere rattum et cetera et non revocare et cetera sub oblitagatione bonorum nostrorum et universitatis dictorum trium parrochiarum et singularum personarum earumdem insolidum mobilium. Et ut praedicta et cetera jurantes et cetera. Ad haec ego dictus Petrus Rovira, baiulus praefatus, presents, praedictum tamquam de meis consensu, licentia et facultate factis consentio consensumque meum auctoritatemque et decretum interpono. Actum et cetera.

Testes Jacintus Casas, agricola parrochie Sancti Petri de Toralló, et Josephus Sayol et Faja, agricola parrochie Sancti Petri de Falgás, dioecesis respective Vicensis.

ÍNDEX DE NOMS

Alou, Miquel

Aulet, Pere

Baucells i Sallent, Pere

Bruguera, Joan

Casassa, Joan Baptista

Cases, Jacint

Castellet, Joan

Coll, Pere

Collell i Corriol, Gregori

Coma, Joan

Corriol, Pla de

Donada, Joan

Fornils, castell i terme de

Garganta i Torrent, Francesc

Garganta, Joan

Hom de Vallixana, Jaume

Hom i Artigues, Josep

Iglésies, Pere

Joc, vescomte de

Llorà, Joan Francesc

Llumar, Josep

Maranyoza, Ignasi

Noguer de Campllabó, Miquel

Noguer de Parcés, Nicolau

Paderneres, Joan

Pedrera, capdemunt de la

Pla de Corriol

Pla, Miquel

Pontí i Collell, Antoni Joan

Puig, Bonaventura

Puigderajols, Jacint

Quatrecases, Joan

Quatrecases, mas

Ramonet, Joan

Reial Audiència del Principat de Catalunya

Rovira, Miquel

Rovira, Pere

Rupit, castell i terme de

Rupit, marquès de

Rupit, vila de

Sala, Joan

Sant Andreu de Pruit

Sant Joan de Fàbregues

Sant Martí Sacalm

Sant Pere de Falgars

Sant Pere de Torelló

Sayol i Faja, Josep

Susqueda

Torra, Josep

Triola, Gaspar

Vic, diòcesi de

Vila, Feliu

Vilar, Francesc

Vilar, Miquel

Vinyes, Jacint

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s