Lluïció i quitació de censal

27-7-1751; Rupit

Josep Soler, notari públic de la vila de Rupit, signa àpoca a Josep Aulet, pagès de Sant Joan de Fàbregues, pagant per Marià Espluga i Solermoner, moliner de Rupit, i la seva muller Maria Espluga i Solermoner de 901 lliures 3 sous i 4 diners per la lluïció i quitació d’un censal.

Arxiu i Biblioteca Episcopal de Vic, Arxiu Notarial de Vic, Rupit, Josep Soler, f. 152v i següents

[f. 152v] Die vigesima septima julii millesimo septingentesimo quinquagesimo primo in villa Rupiti Vicensis diocesis.

Ego Josephus Soler, notarius publicus villae Rupiti Vicensis diocesis infrascriptus, gratis et de mea certa scientia confiteor et in veritate recognosco vobis Josepho Aulet, juveni agricolae parrochiae Sancti Joannis de Fábregas, dictae diocesis, presenti, quod pro Mariano Espluga et Solermoner, molendinario praetactae villae Rupiti, qui nuptiarum causa intravit domum, molendinum et terras nuncupata d’en Solermoner sita infra limites eiusdem villae, et Maria Espluga et Solermoner, conjugibus, domina utili dictorum domus, molendini et terrarum et ex pretio illius censualis mortui pretii sive proprietatis nongentum quinquaginta librarum et annuae pensionis vigore [f. 153] Regii Decreti viginti octo librarum et decem solidorum barchinonensium per dictos conjuges Espluga et Solermoner vobis venditi et originaliter creati de qua venditione et originali creatione constat instrumento publico penes me ipsum die presenti et paulo ante confectionem presentis recepto in vim delegationis vigoreque facultatis et potestatis per ipsos conjuges Espluga et Solermoner vobis cum dicto et praechalendato censualis instrumento datae, concessae et attributae ac sub spe et pacto cessionis subscriptae numerandoque realiter et de facto in notarii et testium infrascriptorum presentia dedistis et solvistis mihi egoque a vobis habui et recepi nongentum unam libras tres solidos et quatuor denarios barchinonenses. Et sunt videlicet sexcentum librae barchinonenses pro luitione et quitatione illius censualis mortui pretii sive proprietatis consimilium sexcentum librarum et annuae pensionis ante Regium Decretum totidem solidorum nunc vero vigore dicti decreti decem octo librarum respective barchinonensium quod annis singulis die decima septima julii dicti conjuges Espluga et Solermoner mihi facere et praestare tenebantur ex venditione et originali creatione de dicto censuali per ipsos conjuges ac Joannem Solermoner, quondam molendinarium, dominum utilem dictarum domus, molendini et terrarum nuncupatorum den Solermoner, eorum socerum et patrem respective, mihi facta et firmata et constat publico instrumento penes discretum Franciscum Reverter, quondam notarium publicum villae Sancti Felicis de Torelló dictae diocesis, die decima septima julii millesimo septingentesimo vigesimo primo recepto. Ducentum quadraginta quatuor librae duodecim solidi et duo denarii barchinonenses pro fine et complemento omnium pensionum et rattas ex dicto censualis usque in diem presentem dibitarum et solvi cessatarum. [f. 153v] Sexdecim librae, octo solidi et octo denarii barchinonensium pro consimilibus a me pro dictis conjugibus Espluga et Solermoner solutis et satisfactis dicto Felio Reverter, notario publico dictae villae de Torelló, pro salariis nedum instrumenti dicti censuali, verum etiam aliorum ab eo resultantium instrumentorum ut liquet cum recipi in pede unius cuiusque illorum continuato, viginti quatuor librae et quatuor solidi barchinonensium per me ipsum immissae et impensae pro sumptibus praesentationis cuiusdam requisitionis et expositionis cuiusdam retroclami contra relatos conjuges Espluga et Solermoner ad meam instrantiam expositi pro exactione et recuperatione dictarum pensionum. Et tandem quindecim librae, decemocto solidi et sex denarii barchinonensium pro salariis mihi debitis et per ipsos conjuges solvendis diversorum instrumentorum per eorum praedecessores firmatorum. Et ideo renuntiando exeptioni rei, ita non esse et sic in veritate non consistere doloque malo et in factum actioni omnique alii juri his quovismodo obvianti. Nedum presentem de praemissis firmo vobis ac supradictis conjugibus Espluga et Solermoner respective apocham de soluto. Verum etiam luitionem et deffinitionem latissimas de dicto censuali cum presenti luito tam scilicet in pretio et proprietate quam in pensionibus et rattis eiusdem et de omnibus juribus et actionibus mihi praemissorum occasione et respectu competens contra quaslibet personas et bona quaecumque; [f. 154] imponens mihi et meis super praedictis silentium sempiternum cum pacto firmissimo de amplius pro eisdem nihil petendo; cancellans et annulans cum presenti suprachalendatum originalis creationis dicto censualis instrumentum viresque et obligationes omnes eiusdem (salvis tamen eis omnibus pro effectu cessionis subscriptae). Ita videlicet et taliter quod nec mihi prodesse nec vobis dictisque conjugibus Espluga et Solermoner respective obesse valeant. Caeterum quia ante huiusmodi solutionem fuit actum et conventum de cessione infrascripta. Ideo sine tamen evictione nec aliqua bonorum obligatione do, cedo et mando vobis et vestis omnia jura omnesque actiones cuiusvis speciei sint mihique ratione tam praelibati censualis quam caeterorum praelibatorum creditorum competentia et competentes contra dictos conjuges Espluga et Solermoner ac eorum bona et alias quasvis personas et bona. Quibus juribus et actionibus cessis possitis vos et vestri praedictum censuale per vos emptum tueri et deffendere contra cunctos et alias eis uti et agere in judicio et extra judicium quovis casu vobis et vestis utili et a jure opportuno omnique meliori modo. Ego enim ponendo vos et vestros in locum et jus meum facio et constituo vos et vestros in his dominos et procuratores ad praedicta omnia et exequenda pro ut ante huiusmodi solutionem et jurium cessionem facere poteram. Insuper promitto contra praemissa non facere nec venire quavis ratione seu causa. Actum ut supra.

Testes sunt reverendus Josephus Casassa, presbyter in villa Rupiti Vicensis diocesis residens, Josephum Pla, puerorum magister eiusdem villae Rupiti, et Franciscus Comajoan, agricola heres man-[f. 154v]si Comajoan, parrochiae Sancti Laurentii de Dosmunts praetactae diocesis.

Penes me ipsum Josephum Soler, notarium publicum villae Rupiti.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s