Firma per raó de domini

1691, juny, 9

Gaspar Soler, notari públic de la vila de Rupit i procurador del marquès de Rupit, firma per raó de domini la venda a carta de gràcia d’una peça de terra de pertinències del mas Lluca de Pruit venuda per Segimon Hom, pagès hereu, senyor útil i propietari del mas Hom de Pruit, a Joan Prat, menor de dies, paraire de llana de la vila de Rupit.

Arxiu i Biblioteca Episcopal de Vic, Fons notarial de Rupit, ANV 1036, f. 188v-189v.

[f. 188v] \Firma dominii ratione/ Die nona mensis junii anno a nativitate Domini millesimo sexcentesimo nonagesimo primo in villa de Rupito diocesis Vicensis

Ego Gaspar Soler, nottarius publicus villae Rupiti diocesis Vicensis, tanquam procurator illustris domini don Francisci de Bournonvilla de Perapertussa Vilademany et de Cruylles, marchionis de Rupit, vicecomitis de Joch milesque ordinis et militiae Sancti Jacobi de Spata […] Barchinone populati, prout de mea procuratione constat instrumento recepto penes discretum Franciscum Cotxet et Solerferran, apostolica et regia auctoritatibus nottarium publicum Barchinone, die jovis nona mensis novembris anni millesimi sexcentesimi nonagesimi prout dictus nottarius suis certificatoriis litteris manu et signo suis subscriptis et subsignatis fidem fecit dicto nomine dominii ratione firmo et laudo vobis1 Joanni [f. 189] Prat, minori dierum, paratori lanae dictae villae Rupiti, presentem venditionem vobis et vestris mediante instrumento gratia redimendi seu recuperandi mediante per Sigismundum Hom, agricolam heredem, dominum utilem et proprietarium mansi Hom parrochie Sancti Andree de Pruito, de tota illa petia sive balans terrae […] penes me dictum et infrascriptum nottarium die jovis vigesima nona mensis martii proxime dimissi pretio videlicet centum et sexaginta librarum barchinonensium, de tota illa petia sive balans terrae partim cultivam et partim heremam sitam in dicta parrochia Sancti Andreae de Pruito de pertinentiis mansi Lluca quae tenetur \ab/ dominio dicto per illustrem marchionem de Rupito, \principalem meum,/ prout latius in instrumento dictae venditionis continetur. Pro quibusquidem firma dominii ratione habui et recepi \vobis/ a dicto Prat numerando realiter et de facto in testium infrascriptorum presentia duodecim libras dicta monete barchinonense2 pro parte dicti illos principales mei censibus tamen et aliis juribus dominicalibus in omnibus et per omnia semper salvis et illesis remanentibus quam [f. 189v] facio in manu et posse meis.

Testes sunt Joannes Font, agricola parrochiae Sancti Joannis de Fabricis, et Jacobus Serra et Arús, parator lanae villae Rupiti, ambo diocesis Vicensis.

————————————————————————————————————————————–

1Segueix Antonio Prat minore dierum ratllat.

2Segueix conf ratllat.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s