Establiment

1538, agost, 9. Rupit.

Benet Vila, notari ciutadà de Vic i procurador de Carles d’Oms, Cruïlles i Vilademany, senyor dels termes dels castells de Rupit i Fornils, confirma i estableix de nou en emfiteusi a Joan Soler, bracer de la vila de Rupit, fill de Gabriel Soler, notari de Rupit, tot aquell casal derruït de la vila inferior de Rupit, en el lloc dit Palau, que afronta a orient amb la roca fundada mitjançant el carrer que passa per sobre la roca, al sud amb la casa d’Antoni Soler, a occident amb la casa del difunt Joan Sala i al nord amb l’hort que hi ha, per un sou anual de cens per la festa de sant Joan Baptista, reconeixent haver rebut dos parells de capons.

AEV, ANV 929, f. 108. Nota al marge: “Traditum clausum per me Gasparem Soler die 22 may 1605“.

[f. 108]In Dei nomine. Noverint universi quod ego Benedictus Vila, notarius civis Vicensis, procurator ad hec et alia legittimae constitutus et ordinatus a nobili domino Carolo de Ulmis Crudillis et Villademagno, terminorum castrorum de Rupito et Furnillis domino, prout de ipsa procuratione constat instrumento inde recepto per discretum Salvium Beulo, notarium publicum Vicensis auctoritate reverendissimi domini Vicensis episcopi, die quarto mensis junii anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo tricesimo septimo, gratis ex certa scientia per dictum principalem meum et suos heredes et successores quoscunque presentes et futuros ad videlicet bene meliorandum, habendum, tenendum et possidendum dono, laudo, approbo, rettifico et confirmo sive de novo ad in emphiteosim stabilio de novo et concedo vobis Joanni Soler, brasserio ville de Rupito, fillio Gabrielis Soler, notarii de Rupito, presenti et inferius acceptanti, et vestris et quibus volueritis perpetuo vestris tamen consimilibus et vestrorum totum illud casale dirutum in villa inferiori de Rupito in loco vocato Palau, prout affrontatur ab oriente in ruppe fundata1 mediante quodam carrario quo transit per la cima de la rocha, a meridie cum domo Anthonii Soler, ab occidente in domo qui fuit Joannis Sala quondam, a cirtio in orto qui ibi est cum suis parietibus, ingressibus et egressibus, juribus et pertinentiis2 universis et singulis. Et spectat ad dictum principalem meum ut heredem universalem nobilis domine Yolantis de Crudillis et Villademagno, quondam matris sue, terminorum castrorum de Rupito et Furnillis domine. Has itaque laudationem, approbationem, rettificationem et confirmationem sive ad emphiteosim de novo stabilimentum et concessionem facio dicto nomine vobis et vestri de predicto casali cum omnibus egressibus et ingressibus, juribus et pertinentiis suis. Sicut melius ad vestrum et vestrorum commodum ac bonum, sanum et sincerum intellectum potest intelligi sive dici. Cum pacto et conditione quod predicta melioretis infra duos annos proxime venturos rehedificetis et in bene condirecto teneatis. Quodquam detis, faciatis et prestetis dareque facere teneamini dicto principali meo et suis annis singulis in festo Sancti Joannis Babtiste mensis junii unum solidum barchinonense ultra quem censum nihil aliud faciatis neque facere teneamini vos nec vestri in his que vobis et vestris dicto nomine laudo, approbo, rettifico et confirmo sive ad in emphiteosim de novo stabilio et concedo nullum allium dominum seu dominos faciatis, admittatis seu proclametis vos tamen nec vestri nisi tamen me et meos dicto nomine in dictis terminis successoribus qui ibi et pro inde in casu transportationis ac alias habem dicto nomine et dictus meus principalis habet tertia, laudimia, foriscapia, emparas, firmamenta et alia jura et dominia que dominus directus et alodialis habet et habere potest et [f. 108v] debet in suo libero et francho alodio tam de consuetudine quam de jure pro huiusmodi autem laudatione, approbatione, rettificatione, confirmatione sive ad emphiteosim de novo stabilitione et concessione seu intrata eiusdem confiteor et recognosco habuisse et recepisse duo paria caponum. Et ideo renuntiando exceptioni rei ita non esse et sic in veritate non concistere doli, mali et infactum actioni et omni alii legi sive juri his obvianti dono dicto nomine vobis et vestris donatione irrevocabili inter vivos si quid et quis quid pro predictis ad me spectat seu spectare potest censu et intrata iam dictis. Insuper convenio dicto nomine et promitt vobis quod predicta omnia et singula que vobis et vestris dicto nomine laudo, approbo, rettifico et confirmo sive de novo ad in emphiteosim stabilio et concedo cum omnibus melioramentis et augmentis que ibi feceritis vos et vestri faciam vos et vestros et quos volueritis habere, tenere et possidere in sana pace et secure contra cunctas personas. Et inde tenebor dicto nomine et dictus meus principalis tenebitur et sui heredes et successores tenebuntur vobis et vestris semper de firma et legali evictione eiusdem et de restitutione omnium et singulorum damnorum sumptuum missionum et interesse littis et extra. Et pro predictis omnibus et singulis attendendis et complendis, tenendis et firmiter observandis obligo dicto nomine vobis et vestris omnia et singula bona reda[…]tus et jura dicti principalis mei mobilia et immobilia habita ubique et habenda etiam quovismodo et jure privilegiata. Ad hec ego dictus Joannis Soler recipiens et acceptans a vobis dicto Benedicto Vila dicto nomine dictam venditionem, approbationem, retificationem et confirmationem sive de novo ad in emphiteosim stabilimentum et concessionem de dicto patio superius designato sub et cum pactis retentionibus et conditionibus predictis quibus expresse consentiens gratis et ex certa scientia convenio et promitto vobis3 dicto Benedicto Vila dicto nomine quod predictum patium meliorabo et conservabo et deteriorari non permittam culpa mea quodque dabo, faciam et prestabo dareque et prestare tenear et habear ego et mei heredes et successores annis singulis perpetuo dicto nobili domino Carolo et suis heredibus et successoribus in dicto festo Sancti Joannis Babtiste unum solidum dicte monete et alia omnia et singula attendam et complebo prout melius et plenius superius sunt expressa. Et pro predictis omnibus et singulis attendis et complendis, tenendis firmiter et observandis obligo vobis dicto nomine et vestris et quibus volueritis perpetuo specialiter et expressa dictum patium seu jus emphiteoticum mihi pertinens et que si cum in eodem huius instrumenti vigore et pro censu si cessaretur fieri omnia alia et singula bona, res et jura mea mobilia et immobilia ubique sint habita et habenda etiam quovismodo privilegiata. Hec igitur omnia et singula que dicta sunt supra facimus, pacissimur, convenimus et promittimus nos dicti contrahentes sive partes videlicet altera alteri et nobis ipsis ad invicem et mutuo in manu et posse notarii infrascripti ut publice persone pro nobis ipsis et aliis omnibus et singulis personis quarum interest et intererit recipienti, pacissenti et legittime stipulanti attendere et complere, tenere firmiter et observare et nullatenus contrafacere seu venire aliquo jure, causa, titulo seu etiam ratione. Et volumus nos dicte partes quod de predictis fiant duo publica consimilia instrumenta quorum unum utrique nostrum tradatur per notarium infrascriptum expensis acquisitoris. Actum est hoc in villa de Rupito Vicensis diocesis die nono mensis augusti anno a nativitate Domini millesimo quingentesimo tricesimo octavo. S+num Benedicti Vila, procuratoris dicti nobilis domini consedentis. S+num Joannis Soler, acceptantis predictorum, qui hec laudamus et firmamus.

Testes huius rei sunt Gabriel Curriol et Gabriel Vilar, agricultores perochie Sancti Andree de Pruyto Vicensis diocesis.

—————————————————————————————————————————————

1Segueix mediante ratllat.

2Segueix suis ratllat.

3Segueix una paraula ratllada.

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s