Enfranquiment

1387 març 19

Gilabert de Cruïlles, senyor de Peratallada i dels castells de Rupit i Fornils, enfranqueix ara i sempre tots els homes i dones que habitin en els termes dels castells de Rupit i Fornils de totes talles i quèsties.

AEV, ANV FORANES 29 f.77-77v.

Notificació Intitulació Inscripció Clàusules de perpetuïtat Nota afegida Data tòpica Data crònica Subscripcions / Disposició / Exposició / Sanció / Corroboració / Clàusules obligatòries 

Noverint universi quod nos Gilabertus de Crudiliis, dominus Petrecisse et castrorum de Rupito et de Ffurnillis, gratis et de certa scientia per nos et nostros heredes et successores in dictis castris1 emffranquimus et francos facimus nunc et semper omnes homines et mulieres habitantes et habitaturos infra terminos dictorum castrorum de Rupito et de Ffurnillis et quolibet eorum2, licet absentes, in manu videlicet et posse nostri notarii presenti infrascripti tanquam publice \persone/ nomine ipsorum hominum et mulierem et omnium aliorum quorum intersit et intererit ac interesse potest et poterit interesse stipulantis et recipientis ab omnibus \et singulis/ videlicet tallis, questiis et aliis omnibus quibuscumque que aliquo quovismodo ratione talliarum et questiarum peti possit vel haberi, ita quod deinde predicti homines vel mulieres non teneamini seu teneantur aliquomodo dare seu concedere nobis vel nostris heredibus \et successores/ in dictis castris aliquid ratione dictarum talliarum et questiarum nec nos nec nostri heredes et successores in dictis castris et in quolibet ipsorum non possimus vel possint aliqua racione ab ipsis hominibus et mulieribus vel eorum bonis occultis vel manifestis exigere, petere, demendare vel habere nec exigi, peti seu demandari facere3 aliquas peccunie quantitates res vel aliquid aliud ratione dictarum talliarum et questiarum immo a predictis questiis et talliis et aliis omnibus et singulis suppradicti predictos homines et mulieres quoscumque infra terminos et demarcaciones dictorum castrorum et cuiuslibet eorum habitantes et habitaturos presentes et futuros penitus absolvimus, emfranquimus et francos facimus nunc et semper in posse notarii infrascripti ut supra stipulantis prout melius ad utilitatem et comodum et bonum et sanum intellectum de eorum hominum et mulierum et cuiuslibet eorum dici potest et intelligi. Promittentes et cetera in posse notarii infrascripti ut supra stipulantis et et cetera. Jurantes per Deum et eius sancta IIII evangelia a nobis corporaliter \tacta/ predictum emfranquimentum, diffinicionem et remissionem et omnia et singula supradicta rata, grata et firma perpetuo habere, tenere et servare, attendere et complere et non contravenire aliqua ratione sive causa. Mandantes de predictis omnibus et singulis predictis hominibus et mulieribus et4 cuiuslibet eorum feri et tradi unum et plura instrumentum et instrumenta publicum et publica tot quod pecierunt et habere voluerint per nos notarium infrascriptum. Actum est hoc Petracisse XIX \die/ marcii anno predicto.

Testes venerabilis Bertrandus de Villanova, domicellus de Bascanonibus, et Guillelmi Gibert, ville Cardone.

\Non debebat lineari quia non fuit traditum nisi unum instrumenti dictis proceris hominibus de Furnilis. Item fuit aliud traditum proceris de Rupito./

—————————————————————————————————————————————-

1Segueix de Rupito et de Ffurnillis interlineat i ratllat.

2Segueix et terras et donaciones eorundem ratllat.

3Segueix seu haberi ratllat.

4Segueix una paraula ratllada.

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s