Donació entre vius

Dilluns, 3 octubre 1622. Gurb

Maria Anna Soler, vídua de Gaspar Soler, notari públic de Rupit i senyor útil i propietari dels masos Soler i Palomera i de la notaria pública i judicial de la vila de Rupit, filla de Francesc Roquer, mercader d’Arbúcies, i Elisabet, dóna al seu fill Joan Carles Soler tots els béns aportats en dot i rebuts del seu difunt marit, retenint-se 25 lliures, l’usdefruit necessari per a col·locar en matrimoni la seva filla Paula – germana de Joan Carles – i l’obligació de què l’alimenti i la vesteixi.

ABEV, ANV 996.

[f. 120v] Die lune tertia mensis octobris anno a nativitate Domini 1622 in parrochia Sancti Andreae de Gurbo trans torrentem de Prato prope capella Beate Marie de Espe diocesis Vicensis,

\Traditum certum/ In Dei nomine. Noverint universi quod ego Maria Anna Soler, vidua relicta discreti Gasparis Soler, quondam notarii publici ville de Rupito parrochiae Sancti Joannis de Fabricis dicte diocesis Vicensis, dominique utilis et proprietarius domus et hereditatis del Soler et de la Palomera et notarie publice et judicialis ville et termini Rupiti ac cuiusdam molendini1 filiaque legitima et naturalis honorabili Francisci [f. 121] Roquer, mercatoris ville de Arbutyis diocesis Gerunde, et Elisabetis eius uxoris, deffunctorum, propter amorem filialem quem gero siga vos Joannem Carolum Soler, filium meum legitimum et naturalem et dicti quondam Gasparis Soler, viri mei, eo munem non dimducta nec metu compulla nec errore lapsa sed animo et spontanea voluntate donandi donatione scilicet pura, perfecta, simplici et irrevocabile que dicitur inter vos de presenti dono et ex causa huiusmodi donationis concedo vobis dicto Joanni Carolo Soler, filio meo, presenti et inferius acceptanti, et vestrisque omnes et quascumque pecunie quantitates per me dicto quondam viro meo pro dote ratione et nomine dotis constitutas et aportatas et jocalia et usumfructum et omnia et singula bona, res et jura mea mobilia [f. 121v] et immobilia, habita ubique et habenda etiam quovis modo et jure privilegiata ubique locorum sint et quocunque nomine nuncupentur quoque loco pro expressis haberi volo per inde ac si in specie continerentur et que ad me pertinent et spectant pertinebuntque et spectabunt nunch et in futurum in hereditate et bonis que fuerunt dicti quondam Gasparis Soler, viri mei et patris vestri, ac in hereditate et bonis que fuerunt dicti Francisci Roquer et Elisabetis, eius uxoris, parentum meorum. Hanc autem que sunt sub pactis et rententionibus sequentibus: Primo retineo mihi ad testandum et ad meas liberas voluntates faciendum viginti quinque libras monete Barchinone. Item retineo michi facultatem et potestatem ex usufructu-[f. 122] per dictum virum meum me relicto eius ultimo testamento et super aliis bonis meis pro dotando et collocando in matrimonium Paulam, domicellam, filiam meam et cicti quondam Gasparis Soler comunem sororemque vestram, infra posse et facultatem hereditats et bonorum dicti quondam viri vemi. Item quod vos tuto tempore vitte meae naturalis et quamdiu infero habeatis et teneamini indemnibus vestris prestare michi michi omnia et quaecumque alimenta humanae vitte necessarie tam in cibo et potu quam2 vestitu et calciatu bene et decenter et tam in sanitate quam in agritudine medicis et medicibus et sich usus et cum dictis pactis, condicionibus et retentionibus extraho et cetera in ducens et cetera vos in possessionem et cetera quam liceat et cetera constituens me inter mei et cetera cedens jura et cetera quibus juribus et cetera ego enim [f. 122v] facio et cetera insuper convenio et promito vobis ac etiam juro sponte in animam meam per dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia huiusmodi donationem et omnia alia et singula et supra3 donatu havere ratta et non revocare ratione ingratitudinem inopiam vel offensam posse revocari […] et omni alii legi his obvianti. Ad haec ego dictus Joannes Carolus Soler his presentem et predictam donationem cum muliplici gratiarum actione accepto cum pactis et retentionibus predictis quibus expresse concentia et pro secutto ea omnia et [f. 123] attendere et complere tenere et observare sub bonorum meorum obligatione et cetera juro et cetera. Hec igitur et cetera.

Testes sunt Dominicus Rey, textor lini, Joannes Rocha4 et Franciscus Puiol, bracerii cives Vici, et Joannes Riera, Sigismundus Riera et Sabestianus Riera, agricole commorantes in manso Bigues parrochiae Vici.

—————————————————————————————————————————————-

1Segueix farineres ratllat.

2Segueix una paraula ratllada.

3Segueix dicta ratllat.

4Segueix bracerius ratllat.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s