Censal

12 d’abril de 1746

Josep Soler, notari públic de la vila de Rupit, ven i crea a favor de Joan Vinyals, mestre de cases de la vila de Rupit, un censal mort de pensió anual de 230 sous pel preu de 230 lliures. Segueix l’àpoca del preu del censal

Arxiu Episcopal de Vic, Arxiu Notarial de Vic, ANV 1075, f. 31v-34v.

Veure document

<?xml version=”1.0″ encoding=”UTF-8″?>
<ead xmlns=”urn:isbn:1-931666-22-9″
xmlns:xsi=”http://www.w3.org/2001/XMLSchema-instance&#8221;
xsi:schemaLocation=”urn:isbn:1-931666-22-9 http://www.loc.gov/ead/ead.xsd”&gt;
<eadheader>
<eadid>4</eadid>
<filedesc>
<titlestmt>
<titleproper>Censal</titleproper>
</titlestmt>
<publicationstmt>
<date normal=”20141201/20141231″>Desembre de 2014</date>
</publicationstmt>
<notestmt>
<note>
<p><bibref><persname>CASES I LOSCO, Lluïsa</persname> i <persname>OLLICH I CASTANYER, Imma</persname>: <title>Catàleg dels Arxius Notarials de Vic. </title>Barcelona: Fundació Noguera, 1986. Inventaris dels Arxius Notarials de Catalunya, 9.</bibref></p>
<p><bibref>http://www.abev.net <persname normal=”Ginebra i Molins, Rafel”>RGM</persname> 2004</bibref></p>
</note>
</notestmt>
</filedesc>
<profiledesc>
<creation>Descripció realitzada per Abel Rubió i Serrat</creation>
<descrules>NODAC</descrules>
</profiledesc>
</eadheader>
<archdesc level=”fonds”>
<did>
<unitid>ANV</unitid>
<unittitle>Arxiu Notarial de Vic</unittitle>
<unitdate normal=”1379/1974″>1379-1974</unitdate>
<physdesc>
<extent unit=”metres linials”>316 metres linials</extent>
<extent unit=”volums”>3605 volums</extent>
<extent unit=”unitats documentals”>4163 unitats documentals</extent>
<physfacet type=”suport”>paper</physfacet>
</physdesc>
<origination>Districte Notarial de Vic</origination>
<langmaterial>Llatí</langmaterial>
<langmaterial>Català</langmaterial>
<langmaterial>Castellà</langmaterial>
</did>
<dsc>
<c level=”subfonds”>
<did>
<unittitle>Notaria de Rupit</unittitle>
<unitdate normal=”1379/1835″>1379-1835</unitdate>
<physdesc>
<extent unit=”unitats documentals”>282 unitats documentals</extent>
<physfacet type=”suport”>paper</physfacet>
</physdesc>
<origination>Notaria de Rupit</origination>
<langmaterial>Llatí</langmaterial>
<langmaterial>Català</langmaterial>
<langmaterial>Castellà</langmaterial>
</did>
<dsc>
<c level=”series”>
<did>
<unittitle>Josep Soler</unittitle>
<unitdate normal=”1716/1753″>1716-1753</unitdate>
<physdesc>
<extent unit=”unitats documentals”>29 unitats documentals</extent>
<physfacet type=”suport”>paper</physfacet>
</physdesc>
<origination>Josep Soler, notari de Rupit</origination>
<langmaterial>Llatí</langmaterial>
<langmaterial>Català</langmaterial>
<langmaterial>Castellà</langmaterial>
</did>
<dsc>
<c level=”file”>
<did>
<unitid>ANV 1075</unitid>
<unittitle>Manual</unittitle>
<unitdate normal=”14331120/14300911″>20/11/1433-11/09/1436</unitdate>
<physdesc>
<extent unit=”folis”>122 folis</extent>
<dimensions>foli</dimensions>
<physfacet type=”suport”>paper</physfacet>
</physdesc>
<origination><persname normal=”Soler, Josep”>Josep Soler</persname></origination>
<langmaterial>Llatí</langmaterial>
<langmaterial>Català</langmaterial>
<langmaterial>Castellà</langmaterial>
</did>
<dsc>
<c level=”item”>
<did>
<unittitle><persname normal=”Soler, Josep”>Josep Soler</persname>, notari públic de la vila de <geogname>Rupit</geogname>, ven i crea a favor de <persname normal=”Vinyals, Joan”>Joan Vinyals</persname>, mestre de cases de la vila de <geogname>Rupit</geogname>, un censal mort de pensió anual de 230 sous pel preu de 230 lliures. Segueix l’àpoca del preu del censal</unittitle>
<unitdate normal=”17460412″>12 d’abril de 1746</unitdate>
<abstract>\Quitat dit censal en poder de Narcís Comas, notari de Sant Feliu de Pallerols als 29 abril de 1786 ha favor de Josep Soler y de Safont, notari/
Die duodecima aprilis millesimo septingen[f. 32]tesimo quadragesimo sexto in villa Rupiti Vicensis diocesis.
In Dei nomine. Noverint universi quod ego Josephus Soler, notarius publicus villae Rupiti Vicensis diocesis, pro expeditione aliquorum negotiorum meorum mihi perutilium quae aliter minori damno bonorum meorum expedire nequeo quam transire per viam venditionis et originalis creationis censualis mortui infrascritae, pluribus aliis viis, modis atque formis per me solerter et pervigili cura perquisitis et non inventis, ideo gratis et de mea certa scientia per me ac omnes heredes et successores meos quoscumque vendo et originaliter creo vobis Joanni Vinyals, domifico dictae villae Rupiti, presenti, et vestris et quibus volueritis perpetuo instrumento tamen gratiae quandocumque redimendi mediannte ducentum triginta solidos barchinonensium pensionis annuae censuales sive de censuali mortuo vulgariter nuncupatos in nuda tamen eorum perceptione sed cum omni jure percipiendi, ipsos que habendos et percipiendos per vos et vestros a me et a bonis meis et meorum mobilibus et immobilibus, presentibus atque futuris a die videlicet presenti ad unum annum proximum et sic deinde anno quolibet consimili die sive termino franchos siquidem et quitios ab omnibus emparis contributionibus et aliis oneribus quibuscumque. Hanc autem venditionem et originalem censualis creationem facio sicut melius dici potest et intellegi. Promittens vobis quod annuam pensionem huiusmodi vestri censualis francham et quitiam ut est dictum ego et mei dabimus, solvemus et apportabimus vobis et vestris ac intus domos propriae habitationis vestrae et vestrorum dummodi sit intus presentem Cataloniae Principatum salve et secure mei et meorum sumptibus, risco et peri[f. 32v]culo. Et nihilominus convenio bonaque fide ac solemni stypulatione promitto vobis quod intra quatuor annos proximos et a die presenti in antea continuo numerandos et eis elapsis cum a vobis seu vestris ego et mei requisiti fuerimus meliorabo meique meliorabunt cautionem et obligationem huiusmodi vestri censualis pro qua melioratione facienda dabo seu mei dabunt vobis et vestris unum, duos vel plures fidejussores idoneos ad vestri et vestrorum cognitionem et voluntatem qui una mecum sineque me ac insolidum se obligabunt annuae solutioni et praestationi eiusdem vestri censualis cum illismet obligationibus, renuntiationibus, submissionibus, scriptura tertii ac aliis clausulis et cautelis in presentis censualis instrumento expressis ac aliis utilibus et necessariis ad cognitionem notarium inde rogandi sub poena videlicet consimilium ducentum triginta librarum barchinonensium quam mihi et meis gratis impono quamque ego et mei incurrere volumus in casu contrafactionis praedictorum aut alias elapso dictae requisitionis termino inde faciendae eo ipso quas quidem ducentum triginta libras barchinonenses poenae praedictae casu quo committatur dare et solvere promitto in manibus vestris et vestrorum propriis extra scilicet tabulam et banchum et aliud quodcumque depositum cum bona moneta barchinonense auri vel argenti currenti et receptibili ex pacto ita convento quae sint et cedant vobis et vestris in huiusmodi vestri censualis luitionem et quitationem ex [f. 33]solvendo etiam eodem casu incontinenti pro ut sic solvere promitto una cum dictis ducentum trigita libris barchinonensibus poenae praedictae omnes et singulas pecuniae quantitates eo tunc debitas ac vobis et vestris iuste solvendas pro integra dicti presentis censualis vestri luitione facienda. Et praedicta omnia et singula sic facere, attendere et complere promitto sine aliqua videlicet dilatione, excusatione, compensatione et absque sumptu et damno vestri et vestrorum cumque salario procuratoris assueto pro die intus presentem villam Rupiti quinque extra vero eandem decem respective solidorum barchinonensium et ultra promitto restituere missiones, sumptus, expensas et damna quae vos et vestros facere pati, aut aliter pro praedictis sustinere opportuerit super quibus credatur vobis et vestris, vestro et eorum simplici verbo vel saltem solo juramento praedicta sustinenti quod deffero ex pacto nullo alio probationum genere requisito. Pretium vero huiusmodi censualis mortui est ducentum triginta librae barchinonensium ad forum seu rationem viginti mille pro millenario quod quidem pretium in luitionis casu restituatur pro ut illud restituere promitto cum bona moneta barchinonense auri vel argenti tunc currenti in manibus vestris et vestrorum propriis extra tabulam et banchum et aliud quodcumque depositum ex pacto ita convento. Et ideo renuntiando exceptionis dicti pretii non recepti ac omni alii juri et exceptioni his quovismodo obvianti convenio et promitto vobis et vestris quod dictum censuale mortuum cum presenti creatum cum illius accessoriis ego et mei faciemus vos et vestros habere percipere ac pacifice possidere contra cunctas personas quodque tenebimur vobis et vestris de ferma et legali evictione et legitima defentione praedictorum in omni casu et de restitutione sumptuum expensarum damnorum et interesse litis et extra [f. 33v] omni exceptione remota. Et pro praemissis omnibus et singulis complendis et firmiter observandis obligo vobis et vestris omnia et singula bona et jura mea et meorum mobilia et immobilia presentia atque futura, habita ubique et habenda etiam quovismodo et jure privilegiata. Renuntio quibusvis temporibus spatiis dari assuetis privilegiis indultis praetextibus firmae juris beneficio, cessiones bonorum exceptioni et generaliter aliisquibusvis auxiliis, beneficiis et legibus quoquomodo contra praedicta et infrascripta venientibus mihique juvantibus ac legi generalem renuntiationem prohibenti. Renuntio amplius foro meo proprio ac ipsius fori privilegio submittens et supponens me et bona mea foro jurisdictioni et examini illiustrium dominorum praetorum Barchinonae et Vici et utriusque eorum et alterius cuiusvis tribunalis saecularis tantum coram quo me et bona mea convenire volueritis in quem uti judicem meum competentem consentio eiusque jurisdictionem in me et meos prorogo quamvis sciam eorum jurisdictioni non sube. Renuntio etiam legi si convenerit ff. de jurisdictione omnium judicium ac juris revocandi domum et volo quod una curia electa a vobis et vestris valet dimitet ad aliam recurrere ac pro libito voluntatis variare judicium. Renuntio pro inde omni et cuicumque legi et juri praedicta fieri prohibenti. Et est sciendum quod praedictum censuale mortuum una cum illius accessoriis universis scribo et sub poena tertii solvere pro[f. 34]mitto in libris tertiorum curiarum dictorum illustrium dominorum praetorum Barcinonae et Vici et utriusque eorum et alterius cuiusvis tribunalis judicis et superioris saeculares tantum. Obligans pro inde personam ac omnia et singula bona et jura mea et meorum mobilia et immobilia presentia atque futura. Volens quod per dictam tertii scripturam huic instrumento vel esse converso nullum fiat praejudicium, novatio seu derogatio tacite vel expresse, directe vel indirecte aut alias quovismodo imo possitis ambabus cautionibus et obligationibus seu illa ex eis quam malveritis simul vel divisim libere uti et super his pro libito variare judicium dum de praedictis et infrascriptis vobis et vestris aliquid debeatur habeatque fieri et compleri omni obstaculo quiescente. Verum quia sum absens a dictis curiis qua de causa dictam tertii scripturam firmare non valeo, ideo de mea certa scientia et gratis constituo et ordino procuratores meos certos et speciales et ad infrascripta etiam generales ita quod specialitas generalitati ipsi minime deroget nec esse contra omnes nottarios et scribas juratos dictarum curiarum dictorum illustrium dominorum praetorum Barcinonae et Vici et utriusque eorum qui nunc sunt et pro tempore fuerint licet absentes tanquam presentes et quemlibet eorum insolidum ad firmandam dictam tertii scripturam die juridica et proinde personam omniaque et singula bona et jura mea et meorum praedicta obligandum juxta dictae tertii scripturae privilegium et rigorem ac dictarum curiarum et utriusque earum stylum. Promittens habere rattum quicquid et quantum per dictos procuratores actum fuerit illosque et illud nullo tempore revocare sub praedictorum bonorum et jurium meorum omnium obligatione. Et ut praedicta omnia et singula majori gaudeant firmitate non vi nec dolo sed sponte juro in animam [f. 34v] meam ad dominum Deum et eius sancta quatuor evangelia praedicta attendere et complere ac in nihilo contrafacere aliqua ratione seu causa. Haec igitur omnia et singula pro ut sunt supra promissa facio, paciscor et promitto vobis dicto emptori et vestris ac aliis cuia intersit. Actum ut supra.
Testes sunt infrascripti.
Item alio instrumento. Ego dictus venditor firmo apocha vobis dicto emptori, presenti, de dictis ducentum triginta libris barchinonensibus pro pretio supracontinuati per me vobis venditi et noviter creati censualis mortui quas a vobis confiteor et recognosco habuisse et recepisse numerando realiter et de facto in testium infrascriptorum presentia. Et ideo renuntiando exceptionis rei ita non esse, et sic in veritate non consistere omnique alii juri his quovismodo obvianti. In testimonium praemissorum. Hanc firmo vobis apocham de soluto. Actum ut supra.
Testes sunt Franciscus Font, molendinarrius parroquiae Sancti Joannis de Fabregas, et Michael Closells, sutor villae Rupiti, ambo Vicensis diocesis.
Penes me ipsum Josephum Soler, notarium publicum villae Rupiti.</abstract>
<physdesc>
<extent unit=”folis”>f. 31v-34v</extent>
<physfacet type=”suport”>paper</physfacet>
</physdesc>
<origination><persname normal=”Soler, Josep”>Josep Soler</persname></origination>
<langmaterial>Llatí</langmaterial>
</did>
</c>
</dsc>
</c>
</dsc>
</c>
</dsc>
</c>
</dsc>
</archdesc>
</ead>

Anuncis

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s