Àpoca de dot

Rupit. 1706, juny, 24

Antoni Mascaró, notari públic de Santa Coloma de Farners i de la vila de Rupit, signa àpoca a Peronella Soler, vídua del discret Gaspar Soler, notari públic i propietari de la notaria i escrivania de la vila de Rupit, de 150 lliures pel dot de la seva filla Helena Mascaró i Soler.

AEV, ANV, Notaria de Rupit, Notari 1047, f. 142-143.

[f. 142] Die XXIIII mensis junii anno a nativitate Domini MDCCVI in villa Rupiti diocesis Vicensis.

Ego Antonius Mascaró, nottarius publicus villae Sanctae Columbae de Farnés, diocesis Gerundensis, et presentis villae Rupiti, Vicensis diocesis, gratis et cetera confiteor et in veritate recognosco vobis domine Petronillae Soler, viduae relictae discreti domini Gasparis Soler, quondam nottarii publici ac proprietarii nottariae et scribaniae eius villae de Rupit, presenti, quod modo infrascripto dedistis et solvistis mihi summam ac quantitatem centum et quinquaginta librarum monetae barchinonense. Et sunt pro prima solutione et ad bonum computum illarum sexcentum librarum eiusdem moneta barchinonense quas mihi dare et solvere promisistis in dotem pro dote ac nomine [f. 142v] dotis \domine/ Elenae Mascaró et Soler, uxoris meae filiaeque vestrae, in et cum capitulis matrimonialibus facitis et firmatis penes inter me et dictam \dominam/ Elenam, uxorem meam filiamque vestram, modus vero solutionis dictarum centum quinquaginta librarum barchinonensium talis fuit et est quoniam \illas/ a vobis habui et recepi numerando realiter et defacto in notarii et testium infrascriptorum presentia. Et ideo renuntiando et cetera in cuius rei testimonium presentem vobis facio apocham de soluto et cetera cum pacto de non petando et cetera cancellans et annullans debitorii capitulum in dictis matrimonialibus capitulis […] mihi de dicta dote firmatis quo scilicet ad dictas centum quinquaginta libras ita et taliter et cetera quantum vero ad residuam quantitatem dictae dotis in dictis capitulis contentis in suis plenis robore et valore permanere volo. Actum et cetera.

Testes sunt Thomas Casanovas, nottarius, et Paulus Vila et Manya, [f. 143] lanae parator dictae ville Rupiti.

Deixa un comentari

Fill in your details below or click an icon to log in:

WordPress.com Logo

Esteu comentant fent servir el compte WordPress.com. Log Out / Canvia )

Twitter picture

Esteu comentant fent servir el compte Twitter. Log Out / Canvia )

Facebook photo

Esteu comentant fent servir el compte Facebook. Log Out / Canvia )

Google+ photo

Esteu comentant fent servir el compte Google+. Log Out / Canvia )

Connecting to %s